- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006541 | R | Dum exissem de terra mea oravi dominum deum meum et perduxit me in portum voluntatis suae gubernavit me advenam et erit mihi dominus in terra aliena |
| 006541a | V | Deus autem patris mei fuit mecum et non dimisit quemquam nocere mihi |
| 006541b | V | Deus in cujus conspectu |
| 006541c | V | Ego dominus omnipotens crescere te faciam et multiplicare gentes |
| 006541d | V | Erit mihi dominus in deum et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur domus dei |
| 006541za | V | Vidi dominum facie ad faciem* |
| 007334a V | Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei domine qui pascis me a juventute mea |
| h04456 VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit |
| 920009 PS | In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram |
| 007156a V | Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei domine qui pascis me a juventute mea |
| 006355b V | Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres nostri domine qui pascis me a juventute mea |
| 006420a V | Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres nostri domine qui pascis me a juventute mea |
| g03415 Sq | Ave clara stella maris in lucem mundi probaris exorta divinitus Euge tuae claritatis lux umbrosae vetustatis patrum fugat gemitus In ortu tuo jucundo toti fuit orta mundo salus et salvatio Per te namque virgo pia humanae sortis Maria datur reparatio O felix tu coeli porta semper clausa per quam orta vera lux apparuit Cujus lucis venustate dira noctis obumbratae caligo disparuit Hujus virgo jubar lucis in hunc orbem introducis carnis tectum vestibus O quam digna venerari ad quam lux haec humanari venit de coelestibus Haec est Stella matutina solis radio vicina ex qua sol justitiae Christus Deus noster ortus est quo sternitur distortus serpens dux nequitiae O miranda genitura qua mutatur hic natura patrem gignis iilia Tu matris gaudes honore virginali fulgens flore quis audi vitalia Sed qui vim dedit naturae hanc suae virtutis jure immutare potuit Dispositione dia tibi genitrix Maria virtus hac in notuit Eja mater te colentes piis votis te poscentes pio vultu respice Ne nos hostis castitatis trahat ad secum damnatis casta mater prospice Amen |
| g02578 InV | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo |
| 006512 R | Domine secundum actum meum noli me judicare nihil dignum in conspectu tuo egi ideo deprecor majestatem tuam ut tu deus deleas iniquitatem meam |
| 509504.Tp17 Sa | Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis |