Dum floreret vir beatus Eusebius fide Christi et opere fit lector ecclesiae romanae et quod corde credidit verbis edocuit et opere complevit diuque in urbe Roma degens sicut fidelis et prudens dispensator domino servivit
Beatus vir qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecuniae quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua