Ecce annuntio vobis magnum gaudium et laetabitur cor vestrum puer vobis natus est mater ejus non novit virum ipse reget omnes gentes in fortitudine sua
Nolite timere ecce enim evanglizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis hodie salvator mundi in civitate David et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
Angelus domini locutus est pastoribus dicens ecce natus est hodie salvator mundi in civitatem David qui est Christus dominus et hoc vobis signum invenietis infantem pannis obvolutum et positum in praesepio et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantiam et dicentium alleluia