- Log in to post comments
| 006082za V | Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverant stolas suas in sanguine agni |
| g00796a GrV | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione dum superbit impius incenditur pauper |
| 006266b V | Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni |
| a08027a V | Doctorum doctor inclite adjutor tu Hieronime in tribulatione succurre |
| h03079 ANT | Educ domine de tribulatione animam meam et in tua misericordia disperde inimicos meos et perde omnes qui tribulant animam meam |
| h03521 ANT | In tribulatione mea deus meus dilatasti me miserere mei et exaudi orationem meam |
| 920053 PS | In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus |
| 920117 PS | Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| h03522 ANT | In tribulatione mea deus meus responde pro me ut non insultet in humilitate mea et confitebor tibi domine de toto corde meo |
| 920054 PS | In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine |