| 830451f HV | Laus trinitati inclyta sit semper ac victoria in unitate solida per saeculorum saecula amen |
| ah53029.1 Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum |
| a06512 H | O Petre petra ecclesiae isto beatus nomine quo Petrus a Christo petra non petra Christus a Petro | Tu es Petrus qui filii confessor es primus dei hinc primus in membris manens ob quod Cephas vocatus es | Adest dies quo Romula in urbe consecratus es in quo catedrae nobilis scandens thronum subs tolleris | Collata ergo gloriae in te potestas affluens ligata solvat crimina portasque averni obstruat | Hinc pastor ut piissimus oves guberna creditas intus forisque pervigil ne subruamur protege | Haec clavae illa caelica solvens catenas criminum illic reos inducito quod clarus adstas janitor | Ut cum polorum principi recisa membra junxeris sit trinitati gloria per cuncta semper saecula amen |
| 830444 H | Laus trinitati resonet perenni sit unitati decus athanaton pectoris hymnum deitati agyon celebret sanctum |
| ah47196 Tp | Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... |
| 830406j HV | Sit trinitati gloria laus honor jubilatio de martyris victoria sit nobis exsultatio |
| ah55066 Sq | Exsultet ecclesia pro assumpta filia regis ad pallatium | Annae sublimatio nostra exsultatio nostrum est convivium | Regni tenet solium diadema regium per Mariae filium | Praesentatur hodie Anna regi gloriae cum hymnis et laudibus | Haec Mariam peperit per quam Christus aperit sinum paenitentibus | Datur in caelestibus a sanctorum civibus Annae salutatio jucunda laudatio | Laudant matris viscera laudant matris ubera fructum beatificant Mariam magnificant | Felix Anna ex te manna mundo datur quo pascatur in deserto populus | Hoc dulcore hoc sapore sustentaur procreatur ex manna vermiculus | Vermem istum dico Christum nobis natum exaltatum in crucis patibulo | Fit unguentum vulneratis condimentum tribulatis salvat a periculo | Manna caeli manna terrae cura stude nos transferre ad lactis mellis patriam ad paradisi curiam | Mater Dei genetricis mater nostrae salvatricis per te praesens familia tecum regnet in gloria | Nos commenda trinitati fac ut verbi incarnati servis tuis atque suis detur benedictio | Fac ut nostra symphonia et in regno et in via sit Maria melodia carmen jubilatio | Laus Mariae filio |
| a00165 A | Laus almae sit trinitati et gratiarum accio ejus in mense pietati qui in tripharia immo quadrifaria orbis partitione ex omnibus tribubus et linguis unum corpus conficit ecclesiae de cujus clara filiorum genitura inter alios tanta matre pro creatus excellentissima bohemicae gentis nobilitate processit o rumdus beatus vir Wenceslaus quem frater male Germanus invidus et saevus ut kain abelem olim effecit martyrem |
| ah07116 Sq | Ecce pulchra canorum resonat voce alleluia | Intimans requiem civium inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans agmina | Sancte sancte sancte Christo ovanter proclamantia | Sublimi in cathedra apostolorum sedet fulgida lampada tribus et linguas judicantia | Omnia ut stercora reputarunt humida propter hoc emicant velut stella firmamenti clara | Stolis candidis martyrum adornantur colla |Hi sunt milites qui mundi proeliarunt bella | Coronis albis coronantur sancti qui confitentes crediderunt justa vel fide certantes respuerunt vana modo habent caelestia regna | In qua triumphant gliscentes optime sive cantitant psallentes carmina arte laudiflua voce dulciflua regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude spirituum atque jubilaris in choro virginum alleluia dulcimodo te decantant pudicum agmina | Laus tibi sit semper Christe per omnia qui opitularis cantantes talia voce pulchra alleluia et nos ipsi proclamantes una | Da nobis aeterna regna florida ubi cantemus omnes alleluia |
| a01591 H | Alto ex olympi vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen |