Christus eripuit nos inferni claustris et victa mortis lege post hac resurgens CHRISTUS RESURGENS EX MORTUIS polum solumque regens utrumque jam in aeternum non moritur JAM NON MORITUR mors quam saeva tulit Eva movens auctorem MORS omnigenum naturarum et creatorem O ab ipso prostrata atque superata O ILLI ULTRA NON DOMINABITUR
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur quod autem mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit deo alleluia alleluia
Christus eripuit nos inferni claustris resurgens auream coronam suis tribuit ex mortuis mortem abstulit conterens antiqui caput serpentis Jam sine fine regnabit non jam in aeternum moritur mors et saecula semper in manu ejus sunt omnia vita gaudium lux pax potestas gloria laus honor adjuvet protegat liberet nos mors illius ultra et in aevum non nocebit malignus et non dominabitur nobis ajutis ejus misericordia gratia larga qui dabit redemptor cunctis palmae victoriam et requiem sempiternam
Christus liberator noster ex morte rediens victor ab inferno CHRISTUS RESURGENS ex venerandi loco sepulchri vitamque tribuens mortuis EX MORTUIS JAM NON MORITUR mors namque ipso moriente destructa esse creditur ab illo MO[RS] qui vitae dator et humanae est naturae Deus et homo ut Deo vivo et vero [M]ORS ILLI ULTRA jam facto immortali et regnanti NON DOMINABITU[R] cujus imperium gloria permanet in aevum U