- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 006754 | R | Fulgebunt justi sicut lilium et sicut rosae in Jericho florebunt ante dominum |
| 006754a | V | Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum |
| 006754b | V | Justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia |
| 006754c | V | Justi fulgebunt in gloria sanctorum induti vestibus albis |
| 006754za | V | Clantati in domo domini in atrus domus dei nostri |
| 006754zb | V | Epulentur ... |
| 006754zc | V | In omnem |
| 006754zd | V | Sanctorum sicut aquilae |
| ah40030 Sq | In omnem terram deo laus personet dulcissima | Astra polorum jubilent praeconia | Terra simul agat atque freta concinant voce sua | Plebs et fidelium psallat ei carminis prosodia | Verbum quod suum carnem fore volens virginis gremia | Sacravit sibi quatenus gigneret creantem omnia | Qui periclitanti populo lucis aeternae cognitionem monstrare digne debeat | Ac primi parentis facinus macula naevi carens piaret natus alvo virginea | Nam post plura virtutum genera subiit crucem triumphaturus eam | Ac spiritu dato tartarea momordit sicut dixit ante propheta | Hincque vivens lucifer tumulo surrexit die tertia | Ascensurus caelorum culmina soles quater post decades | Ubi judex sedet ad patris dexteram cum sacro flatu trinitas alma | Quod in alumnorum gratanter pectora fuderat in die hodierna | Unde psallentes rogemus una | Mente pura ac voce consona | Quo nos regat ac protegat servet magnificet atque gloria ditet in sempiterna | Ut consortes mereamur sanctorum ovibus necti superis inter quos mirabilis | Emictat vivit regnat in saecula |
| 006331 R | Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine in omni progenie et generatione |
| 007292a V | In omnem terram |
| 007907a V | In omnem terram exivit sonus eorum et in finis orbis terrae verba eorum |
| h04363a CLMV | Quoniam deus summus terribilis et rex magnus in omnem terram |
| a06574 A | Ave pastor optime Ave Petris caelestis clavigeri apostolorum principis comparet socie Ave Martialis Jesu Christi Domini apostole quia secutus es virgo flore juvenili Dominum ac salvatorem mundi Jesum Christum ac magistrum tuum tu primus eripuisti de tenebris gentes Occiduas nam adquisisti Galliarum magnum principem Stephanum ete omnem Aquitaniae populum in regno caelorum alleluia |
| h00746 PRLG | Processit princeps stolam habens regalem et coronam auream et diadema et videntes eum populi laetati sunt et factum est gaudium in omnem civitatem |
| 008279.1 H | Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus pacis Michael in aedes caelitus nostras veniat serenae auctor ut pacis lacrimosa in orcum bella releget | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen |
| ah53074 Sq | Resonet sacrata jam turma diva symphonia | Repleta gaudia promissa e coelo reddita | In unum congregata apostolorum phalanx praeclara exspectans munera | Repente vox divina paraclitum nuntiat decorans sanctorum viscera | Fantur omni lingua nonnulla mysteria Deique magnalia | Cantica divina non cessat reboare ejus quoque caterva | O Deus omnis arva te laudat sol et luna concrepat usia cuncta caelica et profunda flumina | Te psallat tellus alma sidera tua clara jubilat adorat amat redempta omnis quoque anima | Stupens Judaea haec inquit exsecranda concio vino ista est repleta mustique crapula baccho plenos deputat repletos gratia | Surgens haec Petrus divina clementia superat obdurata codra illa ex fore affirmat vaticinia de hoc Joelis praedicta | Ovans agmina nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat coelestia habitacla | Pangat omnis chorda nostra sancta praeconia tua ut semper pia percipiat charismata | Omnem hanc meram suscipe melodiam ut queamus scandere luciflua et tua celsa ac decora uranica | Dudum sacrata invenisti pectora nunc nos reple lumine polorum ut gaudia cedas perpetua atque regna | Te decet laus perpetua et gloria siderea sit diuturna | Tu animas et corpora nostra Christe possideas in sempiterna | Gloria |
| 006007a V | In omnem terram sonus exiit conversationis ejus et sanctitas luculenter emicuit |