Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti
Gaude gaude gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti
Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti
Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum uterum tuum de spiritu sancto credimus impraegnatum erubescat Judaeus infelix qui dicit Christum ex Joseph semine esse natum
Gloria virtus et gratia et tua sunt fortissime rex sanctorum quod ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis ostende nobis multimoda praemia post laborem
Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida regis porta o virgo sola Christi carissima suscipe pia nostra precamina quae nunc flagitant devota corda et ora nostra ut pura pectora sint et corpora tu da per precata dulcissima nobis concedas veniam per saecula o benigna quae sola inviolata
Gloria virtus victoria tibi sit altissime rex sanctorum annue nobis gratuitu munere sublimari gloriose tu deus in sanctis ostende tuis famulis premia post laborem
Gloria deo patri qui proli genitricem maria elegit gloria deo qui ex maria natus baratra victor fregit gloria deo sancto spriritu de quo maria concepit trium in unitate
Te laudant angeli sancta dei genitrix quia virum non cognovisti tu dominum nostrum in utero tuo bajulasti concepisti per aurem virgo ut benedicta dicaris inter omnes mulieres