- Log in to post comments
| h03215 HYMN | Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo micat | Munera bachicha jam reparat | Mellea vinitor austa parat | Palmes ut hinc sua donat ferit | Sidera pontus et aqua canunt | Inpudiant simul et recinunt | Nobile carmen et angelicum | Et Michaelis honore sacrum | Nomen ad astra beando ferunt | Laudibus aethereis celebrem | Pangimus hunc rebeando diem | Quo Michael superum setrapa | Sede refulsit ab uninica | Dans populis pia subsidia | Belliger inclytus atque potens | Clarus et auctus ubique manens | Squamen colla torens colabri | Faucibus obruit in baratri | Munere victor ubique dei | Per tonat hinc reboans jubilum | Plebs superum venerando deum | Fumida namque cohors zabali | Territa pulsibus angelices nexibus est data turtureis | Euge potens Michael agie | Agmine candidas angelico | Sidero pulchrior ignicomo | Clarior et rutilante polo | Aethere celsior astrigero | Coelicolum bone dux percerum | Eximiumque decus hominum | Restituens animas superis | Langier arcibus aethereis | Civibus inter et esse piis | Ultima namque dies veniens | Flaminomoque fragore farens | Cum tremor horridus ingruerit | Judicium miseris mitittans | Et ret pectora terrificans | Primus ad haec Michael remittet | Cujus ab hinc tuba triste canet | Arua polumque beans quaciet | Et tumulis cineres salient | Cunctaque semata viva fierit | Rex deus arbiter adveniet | Stigmata carnea tunc reforet | Aethereo comitante diera | Ordine septus et angelico | Splendidus et grege de nindo | Terribilis quoque judicio | Fulmineo per eunte globo | Tartara seva parit reprobis | Hinc et amoena virecta probis | Dulcia plausibus hymniphonis | Tempore quo pius intuitum | Dirige poscimus angelicum | Belliger o Michael famulis | Subveniens miserando tuis | Splendereis reparando bonis | Agmina coelica dulcionis | Concinimus reboando sonis | Ter quoque trina per officia | Perpete caelitus exposita | Pangit ut alma theologia | pneumata diva cohors rutilans | Splendida plebs venerand phalanx | Condita sedibus ut superis | Omnibus et super aucta bonis | Laudibus inclyta perpetuus | Prima jerarchia compta thronis | Eminet arcibus aethereis | Post cherubim seraphimque choris | Futur ut emanes ante data hymnologia per prophetica | Virtus ab hinc dominatus adest | Atque potens sacer ordo nitet | Hisque jerarchia fit media | Qualiter omni patens usia | Segregat ordinat imperitat | Ultima denique principibus | Pulchra jerarquia superdereis | Tradita praeclue theosophis | Coetibus omicat archigeris | Angelicis radians canet | Eminet his ceo sol rutilans | Archostratos michael radians | Vultibus ante dei residens | Clare deum dominumque tueis | Nominis ore sui remitens | Ergo per hos veneranda fiunt | Jussa patris sophiequi paris | Pneumatis et simul almifici | Quod jele archia trina manet | Simplaque perpes astra juget | Virtus herilis amica deo | Pondere libera corporeo | Sophia condita principio | Et netis juscia nexa deov | Lumine vivida spondereo | Nuntias alma refert Mariae | Famina coelitus en Gabriel | Quod dominum ferat Emmaniel | Hoc paraninphas miseris | Dux sociusque valeis per egris | Dansque remedia semper egris | Fert pia tristibus auxilia | Pellit et horrida prestigia | O pie rector ab archae potens | Excipe carmina nostra libens | Quae tibi turba fidelis ovans | Laudibus intonat hymniphonis | Subdita vultibus ecce tuis | Quae Michaelis honore diem | Hunc per agit referens celebrem | Agmina regis et aetherei per nolitantia regna poli | Plaudit et intonat aula dei | O Michael decus omne tuis | Auctor et ordinis angelici | Regis et armiger aetherei | Suscipe quae tua plebs hodie | Cantica pertonat o agie | His aepulas pie sanctifica | Mentis et intona purifica | Coropora cordaque clarifica | Daemonis obrue collavia | Dando tuis pia suffragia | Respiceque tibi deferimus | Aspice quod humiles petimus | In spice quae tibi concinimus | Respice nos quia te canimus | Conspico nos sicut ex petimus | Diffice pondera tu scelerum | Criminis elue discidium | Pelle paveratibus excidium | Ferto petentibus auxilium | Dans pater optime subsidium | Non rabies hominum janiet | Pestis inoedia non cruciet | Ninibus et aura non exteniet | Perpete protege nos famulos | Hac miserando tuere tuos | Gloria virtus honor maneat | Ingenito genitoque deo | Spiritui quae paraclito | Qui deus excat et omnipotens | Trinus et unus idemque manet |
| h03497a ANTV | Qui regis * |
| ah47038 Ky | O Theos benigne Domine eleison | Kyrie eleison | Qui ad alta prepotens ascendisti eleison | Kyrie eleison | Tibi sat redemptor gratiae eleison | Kyrie eleison | O rex hagie Domine nobis praepotens rector eleison | Christe eleison | Christe omnibusque tuis semper assiste eleison | Christe eleison | Qui sceptra omnia regis per tempora nobis assiste eleison | Christe eleison | O rex hagie domine nobis semper ubique dogmate sanctis hodie omnes tecum proclamemus in terris eleison | Kyrie eleison | Homo es in usiae formansque haec cuncta nobis praestans benigne eleison | Kyrie eleison | Qui semper manes cum patre trinitatis gloriae nobis prosit gratiae tecum semper gaudere Jesu redemptor eleison | Kyrie eleison |
| ah50190 H | Cum natus esset dominus turbatur rex incredulus Magi tulerunt munera quos stella duxit praevia | Herodes rex interrogat quo Christus nasci debeat Locumque dici flagitat ut hunc necare valeat | Adorant magi Dominum viamque carpunt aliam Nec saevi regis impiam ultra vident praesentiam | Tunc rex Herodes fervida succenditur insania mandatque sterni milia lactantium innumera | Completur saeva jussio mactatur omnis pusio Aetatis bimae parvuli vel infra subduntur neci | Mas omnis infans occidit quem novus partus protulit Scrutatur ah cunabula ac ipsa matrum ubera | Quid furis crudelissime o carnifex et pessime Hic solus qui requiritur impune Christus tollitur | Pectus tenellum rumpitur matrum sinus perfunditur Sed lactis plus quam sanguinis de loco stillat vulneris | Salve lactans exercitus flores sanctorum martyrum Ad aram summi numinis qui laeti semper luditis | Nos vos laudantes pueros semper juvate precibus Vobiscum uti jugiter possimus laeti psallere |
| ah49405 L | Ad laudem regis gloriae vox intonet ecclesiae propter Johannis merita haec recitans preconia | LECTIO libri Sapientiae | Proclamat saluberrime spiritus sancti carmine quam fideles perpendite | QUI TIMET Deum faciet bona | Ut percipiat gaudia conditoris perennia | ET QUI continens est justitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata | Quia dulcis est gratia suavis misericordia mirabilis in gloria | CIBAVIT illum pane vitae et intellectus | Dum supra pectus Domini recumberet altissimi | ET AQUA sapientiae salutaris potavit illum | Ut paradysi fluminis totum orbem caelestibus irrigaret dogmatibus | ET FIRMABITUR in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur | Ut arce Syon positus premineat virtutibus | ET EXSULTABIT illum apud proximus suos | Cum aequo mundi judice et throno sedentem gloriae | IN MEDIO ecclesiae aperuit os ejus | In voce evangelica ad divina praeconia | ET IMPLEVIT illum spiritu sapientiae et intellectus | Ut more volans aquilae solem spectat justitiae | ET STOLA gloriae induit eum | Inter sanctorum agmina coronis rutilantia et luce solis candida | JUCUNDITATEM et exultationem thesaurizavit super eum | In angelorum curia perfecta immortalia | ET NOMINE aeterno hereditavit illum | Quem dilexit prae omnibus unicus Dei filius | DOMINUS Deus noster O Johannes theologe o Christi dilectissime tuis laetos solemnis caeli conjunge gaudiis |
| g00495a InV | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph |
| g02501 Sq | Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis inter vos fulget hic artifex paries templi qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae o Maximine mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares ubi capricornus cum elephante exivit et sapientia in deliciis fuit tu es fortis et suavis in cerimoniis et in coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis cui laus est in altis |
| ah44081 Sq | Organa plebs pia psalle jucunda | Benedicti clara quia micant incliti festa per ampla orbis spatia veneranda | Ex libera pulchre qui fuit ortus stirpe virga lucida atque flos scandens ut lilia | Namque florida temnens spreverat a pueritia | Excisa redintegra quem sonant antra laude sacra | Divina pollens gratia per omnia | Justus hic nives frigora fert aspera | Caelesti donatus stola tu Benedicte legislator alme vota vide nostra et data hodie cantica | Lumen mundi nunc per saecla exora Jesum pro nobis spes una monachorum magna gaudia donantem optima | Justi mens praeclara et digna quem nil nocet pessima fraus mortis conscia | Felici qui dextra dat crucis signa crepat fiala mox pestis bajula | Et dum venenata mittit invidus hostis dona viro dei mente mala | Refer inquit ista quo nulli ferant exitia vir sanctus corvo imperat | Ac cuncta stupent pectora noctu quo signabas | Lucide in usum tecta fratrum praeparanda | Magna caeli stella eos semper illustra quos sanctae vitae placida formas regula veraque pollens gloria | Orbis lux maxima tuo vehantur nostra pater ductu jam carmina ad siderea aeterno regi placida | Cum tibi praeconia concinimus audias | Ligati tu fortia videns solvis vincula | Jussa cujus tremunt tartara mortuo dum datur vita libera | Ecce soror et Scholastica culmina dum quaerit virgo supea | Nexa fratri plurima de dulci bona audit patria | Transit ad caelestia cum vera tandem innocentia | Uatum psallens cithara mira sanctorum gemma in caelo nosmet subleva castae precis instantia | Electorum in aula rege nos Benedicte caelorum regis conviva ne nos pater despicias | Tui mox viam plura praetegunt pallia | Ornatque lampas multa dum petis caelica | Rite nostra figi cordis huc prece lumina | Vita nobis Benedicte et verbo facias | Micans luce aeterna |
| ah50385 Sq | Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Nulla rei fit scissura signi tamen fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium |
| ah54097 Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine |