Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia hodie natus est nobis salvator qui est Christus dominus regnavit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis
Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est hodie in civitate David rex Israel in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel
Nolite timere ecce enim evanglizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis hodie salvator mundi in civitate David et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
Ecce annuntio christicolae magnum gaudium | Quod erit universae terrae omnique populo | Es quia nobis natus mundi salvator hodie | Virgo quem peperit divinitus non hominis ex semine | Olim nuntiavit hoc virgini nam Gabriel archangelus | Per virginem natus est rex polorum factorque hominum | Ut hominem vocaret ad regna aetherea | Quem chelydrus decepit per lignum vetitum | Non amisit quod erat apud deum verbum sed sumpsit hominem quod non erat | Homo natus parvulis tegitur stragulis | Praesaepio jacet cunabulis parvulus et caelum cum patre continet | Ut homo alitus sed divinitus non nostris opus est indiget | Lac datur infantulo esurienti qui cuncta creat animantia | Quam felix uterus genetricis qui invisibilem portavit quem capere non queunt throni aetherei | A moysen usque ad ioannem praecursorem ac baptistam cuncti prophetae praeconati sunt dominum | Pastores pervigilantes supra gregem viderunt choros angelicos | Psallentes atque dicentes in excelsis gloria sit nato domino | Cui est honor et potestas imperiumque sine fine per omnia saecula