Sedente Jesu super montem Olivetum accesserunt ad eum discipuli ejus secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
Accesserunt ad Jesum discipuli dicentes edissere nobis parabolam et respondens ait vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis
Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha at Jesus dixit eis ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dixit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis dominus et paraverunt pascha