- Log in to post comments
| g00523.1 H | Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus |
| 007718za V | Gloria lausque patri et filio ... |
| a06727 H | Fulget coruscans ut sidus exuberans candens eus quem missus inter omnibus praedicat gentes lumen verum sanctium repleatur quem omnes cunctis mirabilibus prodigiorum gestans quem miraculus | Hic est Philipus beatus scitam evangelium novenis annis post Christi ascensio receptus fuit ad mortis stadium inqua stabat draco ingens pessimus | Fiunt virtutes per manus apostoli duos tribu nos quem draco prostraberat seu filium sacrificans pontificis recuperabunt prospera libertitas et reddunt deo gratias multimodas | In locum dirum quem draco steterat benigne jussit ut vexilla conlocent virtutes magnas imperant ad quae rere tunc draco ipse quae prae erat Sevius in Christi laudem solitudo permanet | Per manus sancti Philippi apostoli omnes delictis poenitemdi perferunt suscitat fructos et curat quem morbidos et ipse illis tempus manum praedicat et sic ad Christum spiritum quem deferat | Audiam fecit domini magnalia quomodo venit et de virgo prodiit in mundus iste miraculis claruit et post in finem passionem suscepit inde resurgens et ad polum reddiens | Post hec beatis vocat ad se populus levitas jubet et sacerdos fieri deorum templa nimia ex trux rere ec tuarum quem scium erigere aeresicorum de errore reddere | Ex tunc ad deum emisit Christum cum due ejus virgines et filiae ex luce septem scit per in spiramine amatus quoque sepulcrali lumine ibi provisam dei manet gloriae | Te exoramus sancte Christe domine ut haec patronum intercessor praemiges procuntis servis christianus ad jubes ut in haec mundo tutelam ad ideas et in praesentem requiem accumules | Recipiantur cuncti omnes veniam quietem pacis et tranquilla gratiam et qui haec laudem condidit libertitas per intercessu praecibus apostolum et exauditor Jerusalem Christum dominum | Sit laus patri potentia deitas sit filio scientiae in laudibus sit paraclito sempiterna carmina et essentiae quem indivisa gloria in omni evo per aeterna saecula |
| 007718zb V | Gloria sit deo patri et filio ... |
| a05826 H | Nomen decusque concinant Teresiae almae virginis qui sancta divi Parvuli credunt amantque munera | Carmeli summos vertices patrona mater deligit Teresia illuc advolat sponsi premens vestigia | Afflata Jesu numine secreta pandit gratiae magistra mundo simplices infantium docet vias | At jubilum non exprimit omnes amoris impetus nec septa magnos claudere ejus valent anhelitus | Laus honor virtus gloria Deo Patri et Filio sancto simul Paraclito in saeculorum saecula |
| a01578 H | Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis | Vos angelorum milia patrumque caetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam | Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula |
| 850332 [M] | Te decet laus te decet hymnus tibi gloria deo patri et filio cum sancto spiritu in saecula saeculorum amen |
| 008284:09 HV | Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula |
| a00911:08 HV | Laus honor virtus gloria Deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula |
| 008284.1 H | Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum | Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium | Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissima virginis matris clausula | Cujus forti potentiae genu curvantur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita | Occasum sol custodiens luna pallorem retinens candor in astris relucens certos observat limites | Te deprecamur agie venture judex saeculi conserva nos in tempore hostis a telo perfidi | Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula |