Sancte ingenite genitor sine genitrice geniti Mariae | SANCTUS | Sancte fili in gloria aequalis patri o qualis dignitas sine patre Mariae matri SANCTUS Sancte spiritus amborum amor suavissimus sub cujus umbra exultat virgo mater Maria DOMINUS ... IN EXCELSIS Cujus gloria prae cunctis Mariam glorificavit BENEDICTUS Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI A celsa gloria patris ad humilitatem ancillae sed reginae matris
Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum alleluia
Quomodo fiet istud angele dei quia virum in concipiendo non pertuli audi Maria virgo Christi spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi