Passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus beati qui habitant in domo tua in saeculum saeculi laudabunt te
Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae | Deus deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea | In terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam | Quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te | Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea et labiis exsultationis laudabit os meum | Si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabor in te | Quia fuisti adjutor meus et in velamento alarum tuarum exsultabo | Adhaesit anima mea post te me suscepit dextera tua | Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae | Tradentur in manus gladii partes vulpium erunt | Rex vero laetabitur in deo laudabuntur omnes qui jurant in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
Sanctus Victor dixit gratias tibi ago domine Jesu cujus annona cottidie nutrior rex meus et deus meus adjuva me in poenis istis positum credo in te quia potens es liberare me et salvum facere ab his qui affligunt me