- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | g00464 | Tc |
| Ipse invocabit me alleluia pater meus es tu alleluia | 003402 | A |
| Ipse invocavit me pater meus es tu | 006989 | R |
| Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat | 920088 | PS |
| Ipse invocavit me pater meus es tu R. Deus meus et susceptor salutis meae | 008106 | W |
| Ipse invocavit me R. Pater meus es tu | 008106.2 | W |
| Ipse invocabit me alleluia R. Pater meus es tu alleluia | 008106.3 | W |
| Ipse invocavit me alleluia R. Pater meus es tu alleluia | 008106.1 | W |
| Respondens autem infans coram omni populo beato viro dixit non es tu inquit pater meus | 004631 | A |
| Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est caelum | Et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est | Tu es filius meus dilectus in te complacui mihi | Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph | Qui fuit Heli | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Melchi | Qui fuit Janne | Qui fuit Joseph | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Amos | Qui fuit Nahum | Qui fuit Hesli | Qui fuit Nagge | Qui fuit Mahath | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Semei | Qui fuit Joseph | Qui fuit Juda | Qui fuit Joanna | Qui fuit Resa | Qui fuit Zorobabel | Qui fuit Salatheil | Qui fuit Neri | Qui fuit Melchi | Qui fuit Addi | Qui fuit Cosan | Qui fuit Elmadan | Qui fuit Her | Qui fuit Jesu | Qui fuit Eliezer | Qui fuit Jorim | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Simeon | Qui fuit Juda | Qui fuit Joseph | Qui fuit Jona | Qui fuit Eliakim | Qui fuit Melea | Qui fuit Menna | Qui fuit Mathatha | Qui fuit Natham | Qui fuit David | Qui fuit Jesse | Qui fuit Obed | Qui fuit Booz | Qui fuit Salmon | Qui fuit Naasson | Qui fuit Aminadab | Qui fuit Aram | Qui fuit Esron | Qui fuit Phares | Qui fuit Judae | Qui fuit Jacob | Qui fuit Isaac | Qui fuit Abrahae | Qui fuit Thare | Qui fuit Nachor | Qui fuit Sarug | Qui fuit Ragau | Qui fuit Phaleg | Qui fuit Heber | Qui fuit Sale | Qui fuit Cainan | Qui fuit Arphaxad | Qui fuit Sem | Qui fuit Noe | Qui fuit Lamech | Qui fuit Methusale | Qui fuit Henoch | Qui fuit Jared | Qui fuit Malaleel | Qui fuit Cainan | Qui fuit Henos | Qui fuit Seth | Qui fuit Adam | Qui fuit dei | Jesus autem plenus spiritu sancto regressus est a Jordane | 850111 | L |
| In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis | 920024 | PS |
| Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo | h01846 | ANT |
| Haec dicit dominus meus es tu si transfretaveris aquas ego tecum suum per ignem si transire coeperis flamma te non contaminavit | h02262 | RS |
| Quia tu es deus meus et fortitudo * | h02859a | ANTV |
| Respondens Thomas ad dominum dixit dominus meus es tu et ego sum servus tuus fiat voluntas tua | 004636 | A |
| Tu domine susceptor meus es | h04277 | ANT |
| Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te | 006419b | V |
| Tu es enim magister meus quem dilexi quem cognovi quem confessus sum | 006197e.1 | V |
| Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania | Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus | Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum | Qui habitat in caelis irridebit eos et dominus subsannabit eos | Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos | Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram | Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore | Apprehendite disciplinam nequando irascatur dominus et pereatis de via justa | Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo | 920002 | PS |
| In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit consolari anima mea | Memor fui dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus | Anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus | Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui | Et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum | Numquid in aeternum projiciet deus aut non apponet ut complacitior sit adhuc | Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem | Aut obliviscetur misereri deus aut continebit in ira sua misericordias suas | Et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi | Memor fui operum domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum | Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor | Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut deus noster | Tu es deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam | Redemisti in bracchio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph | Viderunt te aquae deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi | Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt | Vox tonitrui tui in rota illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra | In mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur | Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron | 920076 | PS |
| Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum | 920142 | PS |
| Alleluia Beatus es Simon Petre quia caro et sanguis non revelavit tibi sed pater meus qui est in caelis | g02235 | Al |
| Benedicta es caelorum regina et mundi totius domina et aegris medicina| Tu praeclara maris stella vocaris quae solem justitiae paris a quo illuminaris | Te Deus Pater ut Dei Mater fieres et ipse frater cujus eras filia | Sanctificavit sanctam servavit et mittens sic salutavit ave plena gratia | Per illud ave prolatum et tuum responsum gratum est ex te Verbum incarnatum quo salvantur omnia | Nunc Mater exora natum ut nostrum tollat reatum et regnum det nobis paratum in caelesti patria amen | ah54252 | Sq |
| Dirige me in veritate tua et doce me alleluia quia tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die | h00303a | SNOV |
| Ego dominus creavi te et dixi tibi puer meus es tu elegi te noli timere egeni et pauperes quaerunt te et tu exaltavis eos in domino deo tuo alleluia | h00640 | SCR |
| Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te. | h00803 | PSLM |
| Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis quia tu es exspectatio mea deus domine fiducia mea ab adulescentia mea | h02835 | ANT |
| Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutem Jacob | h04278 | ANT |
| Dicet domino susceptor meus es tu R. Et refugium meum deus meus sperabo in eum | 008012 | W |
| Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua | 920003 | PS |
| Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur | 920101 | PS |
| Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus | g02437 | TcV |
| Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis | Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis | Lumen carum lumen clarum intenarum tenebrarum effugans caliginem | Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem | Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter justitiae | Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae | Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia | Gloriatur mens jucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia | Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam | Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam | Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas | Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas | Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas | Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas | O juvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium | Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium | Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium | Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium | Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos | Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos | Par majestas personarum par potestas est earum et communis deitas | Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas | Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas | Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas | ah54155 | Sq |
| Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem orationis meae | g02431f | TcV |
| Adjutor et liberator meus es tu deus meus | h00136 | RS |
| Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | g00489d | InR |
| Beatus es Simon Petre quia caro et sanguis non revelavit tibi sed pater meus qui est in caelis dicit dominus | g00035a | OfV |
| Multi dicunt anime meae non est salus illi in deo ejus tu autem domine susceptor meus es | h01740 | ANT |
| Dirige me domine in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus et te sustinui tota die | g03377 | In |
| Emitte lucem tuam domine quia tu es deus meus et fortitudo mea | h03865 | MT |
| Peccavimus domine et facti summus ante te tamquam in mundi propter peccata nostra non est qui in voce nomen tuum neque qui deprecetur te pro nobis sed tu domine pater noster es nos autem opus manum tuarum noli nobis irasci sed respice populum tuum propter Sion deserta et Jerusalem desolata | h02434 | RS |
| Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genuite | h02912 | ANT |
| Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te | 002175 | A |
| Deus meus es tu et confitebor ... | 006317za | V |
| Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | 007747a | V |
| Putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus | h00020b | RSV |
| Multi dicunt anime meae non est salus illi in deo ejus tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | h01743 | ANT |
| Deus meus es tu et confitebor * | h00331b | ALLV |
| Ab homine iniquio et doloso libera me domine quia tu es deus meus et fortitudo mea | h02018 | ANT |
| Vir dei sanctus dum aspiceret in caelum voce magna clamabat tu es deus meus et dominus meus quem vidi in quem credidi quem dilexi ne me patiaris ab impio judice deponi quia jam excreta sanctae crucis agnosco | h02611 | RS |
| Deus meus es tu in te confido non erubescam | 002176 | A |
| Tu es discipulus meus in te complacuit animae meae dicit dominus | 005204 | A |
| SANCTUS Omnipotens pater ingenitus SANCTUS Filius omnipotens genitus SANCTUS Omnipotens quoque paraclitus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS Sit tibi laus perpes quia tu Deus omnipotens es BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp84 | Tp |
| Deus meus es tu et confitebor tibi | 008414g | GrV |
| In finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David | Verba mea auribus percipe domine intellege clamorem meum | Intende voci orationis meae rex meus et deus meus | Quoniam ad te orabo domine mane exaudies vocem meam | Mane astabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es | Neque habitabit juxta te malignus neque permanebunt injusti ante oculos tuos | Odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus | Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo | Domine deduc me in justitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam | Quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est | Sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant judica illos deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam irritaverunt te domine | Et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exsultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum | Quoniam tu benedices justo domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos | 920005 | PS |
| In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret | Eripe me de inimicis mei deus meus et ab insurgentibus in me libera me | Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me | Quia ecce coeperunt animam meam irruerunt in me fortes | Neque iniquitas mea neque peccatum meum domine sine iniquitate cucurri et direxi | Exsurge in occursum meum et vide et tu domine deus virtutum deus Israel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit | Et tu domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes | Fortitudinem meam ad te custodiam quia deus susceptor meus es | Deus meus misericordia ejus praeveniet me | Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus domine | Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et comprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio annuntiabuntur | In consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia deus dominabitur Jacob et finium terrae | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt | Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae | Adjutor meus tibi psallam quia deus susceptor meus es deus meus misericordia mea | 920058 | PS |
| Deus in adjutorium meum intende domine ad adjuvandum me festina confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum ego vero egenus et pauper sum deus adjuva me adjutor meus et liberator meus es tu domine ne moreris gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et saecula saeculorum amen | g02027 | PS |
| Alleluia misericordia mea alleluia refugium meum alleluia susceptor meus et liberator meus es tu deus meus alleluia | h00165 | RS |
| Benedicam te domine deus meus et laudabo nomen tuum quia tu es qui facis mirabilia | h01565 | ANT |
| In te jactatus sum ex utero de ventre matris mee deus meus es tu ne discedas a me | h00789g | PSLMV |
| Ecce ego vocavi te dicit dominus et dixi tibi servus meus es tu elegi te ne timeas quia tecum sum ego alleluia et dextera mea suscipiet te alleluia alleluia | h01256 | ALL |
| Deus meus es tu et contifebor tibi alleluia deus meus es tu et exaltabo te alleluia | h01633 | SNO |
| Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeterno | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnibus | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego et quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in veneratione tua mens ista permaneat | h01843a | ANTV |
| Pater sancte serva eos quos dedisti mihi quia tu me misisti et ut in me es et ego in ipsis et jam non sum de mundo hoc et ad te ascendo alleluia alleluia | 004243 | A |
| Qui tribulant me non insultent adversum me tu autem domine susceptor meus es | h04079 | ANT |
| Tu es gloria mea tu es susceptor meus domine tu exaltans caput meum et exaudisti me de monte sancto tuo | 005205 | A |
| Conserva me domine quoniam in te speravi dixi domino deus meus es tu | 006002a | V |
| Tu patris verbigena factus caro nostra deum nobis homo placas deus et da veniam | Qui sedes ad dexteram patris rex omnis gratiae poscimus te cuncta tuae des ut ecclesiae gaudere nunc et semper de te | Jesu Christe fortissimi rex regum domine deus trinae deus une pariter oramus te nunc et semper tuere cum scio spiritu in gloria dei patris amen | Dominator deus mitissime kyrie eleison fons origo luces perpetuae kyrie verbi tui pater ingenite kyrie incarnate tu quoque pie domine Christe eleison | Salus vitae qui es plebis de cole Christe consolator qui es flamen quoque almae vivificae kyrie eleison | Patris natae qui es summus amor deus luciflue kyrie eleison sine fine regnas servos tuos audi passi me kyrie | h04477 | VAR |
| Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui quoniam tu es patientia mea | 006427 | R |
| Tu es magister meus Christe quem dilexi quem cognovi quem confessus sum tantummodo in ista voce exaudi me | 006451a | V |
| Deus meus es tu et confitebor ... | 006872za | V |
| Agni genitor domine verbum de virginie conceptum sine semine dux luminis ex fons vitae | Esto nobis in salute filius dei unice gubernator Jesu Christe ad praestem nostram aspice | In mundo nobis missus es captivos representare matorum linguas solvere | Ne nos relinquas domine omnium conditor pie propitius miserere qui nullum cupis perdere | Rector quae mundi domine salvator unigenite tu nos amore protege ut capti dulci opere | Christus dominus vigilet fidesque nostra germinet Zabuli discedamini nona aleas subripere | Per Jesum Christum dominum qui regnat cum deo patre et nos dignabit docere credamus in trinitate | Trino deo hac domino omnes dicamus gloriam quia pater in principio semper fuit cum filio | a06999 | H |
| Pater imon o en tis uranis Pater noster qui es in caelis | Agiastito to onoma su eleato i basilia su Sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum | Genithito to thelima su os en urano ki epi tis gis Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra | Ton arton imon ton epiusion dos imin simeron Panem nostrum cotidianum da nobis hodie | Ke afes imin ta ofilimata imon Et dimitte nobis debita nostra | Os ke imis afiemen tis ofileimata imon Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris | Kee mi isenegkis imas is pirasmon Et ne nos inducas in tentationem | Ala ryse imas apo tu poniru Amin Sed libera nos a malo amen | 909050.1 | Pn |
| Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua | Spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis | Et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni faciem et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est | Et dicetis in illa die ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutare ejus quia requiescet manus domini in monte isto | h04739 | CaH |
| Beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed pater meus qui es in caelis | 007467a | V |
| Adjutor meus es tu domine R. Ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | 007932 | W |
| Deus meus es tu ne discedas a (...) | 800488 | W |
| In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino | 920030 | PS |
| In finem pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam | Cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal et convertit Joab et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim milia | Deus repulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis | Commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones ejus quia commota est | Ostendisti populo tuo dura potasti nos vino compunctionis | Dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus ut liberentur dilecti tui | Salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sichimam et convallem tabernaculorum metibor | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim fortitudo capitis mei Juda rex meus | Moab olla spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae subditi sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos | 920059 | PS |
| Dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem orationis meae | g00937 | V |
| Deus meus es tu et confitebor ... | h00047a | PRLGV |
| Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exsaltabo te | h00665 | ANT |
| Dixi domino deus meus es tu | h02867 | ANT |
| Qui solus est rex bonus solus prestans solus justus omnipotens et aeternus | Qui liberas Jerusalem de omni malo qui fecisti pater electos et sanctificasti eos | Accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuum et sanctifica congrega dispersionem nostram | Libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice | Ut sciant gentes quod tu es deus noster | Afflige conprimentes et contumeliam facientes in super viam | Constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses | h02887a | ANTV |
| Multi insurgunt in me multi dicunt anime meae non est salus ipsi in deo ejus tu autem domine susceptor meus es | h03731 | ANT |
| Dicit domino susceptor meus es tu | h04080a | ANTV |
| Tu es deus meus et fortitudo mea quare me repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | h04269 | ANT |
| Tu es magister meus Christe quem dilexi quem vidi quem confessus sum ne me patiaris ab impio judice deponi quia virtutem sanctae crucis agnovi | 005206 | A |
| O pater piisime Deus nobis miserere | Libera nos a malis omnibus supreme genitor | In tuo nos famulatu conserva Deus magne et clementissime | Christe Jesu fili Dei factor orbis atque redemptor | Tu nos redimere dignatus es tu nos semper custodias | Qui es venturus mundum judicare de poenis nos libera gehennae amarae | O sancte spiritus alme Deus tuam nobis gratiam clementer infunde | Sancta trinitas Deus omnipotens gloria laus et honor tibi sit nunc et per cuncta saecula | ah47083 | Tp |
| Judica me deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso eripe me quia tu es deus meus et fortitudo mea | 007044 | R |
| Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitati sanctae | Quia mundi sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbras imaginis | Vi rationis cor signans angeli hominis | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae cor hominis non laedant tenebrae | Quem pater tunc per te pneumate voluit fecit fovit machinam informem enormem distinguis pingis speciem variam | Tibi corpus aptans ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritu vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Septeno chrismate quod in Jordane columba intulit Noe | Hujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est piestatis moralis regula grevitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundi cordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali temptantis dimitte debita tu panis fac nos velle regnum patris | Te solem de stella ortum in ture auro murra monstrat stella gentium deum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura pro jugo tu hereditas. | ah50273 | Sq |
| Summae sophiae genitor Deus verbo qui cuncta tuo creasti semper ubique miserens nostri Kyrie eleison | Alme tu prolis tuae memento quam summe pater nobis pro cunctis olim misisti et semper nostri Kyrie eleison | Assis clementer crebro poscitus his qui te poscunt tuum per Christum et miserendo semper tu nostri Kyrie eleison | Nostra tu pellens crimina agnus tu Dei verus cuncta clementer Christe eleison | Ultra subisti munus qui dirum propitiando nobis clementer Christe eleison | Aequa librasti lance piacla gravior illis factus clementer Christe eleison | Nunc et tu patris verbique flatus unus idemque Deus immensus omnia implens cuncta disponens Kyrie eleison | Auge nobis fidem rectem spemque beatam tui amorem ac semper jugem omnia nobis bene disponens Kyrie eleison | Tibi laus honor decus et omne Kyrie | Cum patre atque beata prole -e- | Cujus es almus spiritus vere -e- | Qui semper trinus unus idemque -e- | Cum eo regnans cuncta disponens eleison | ah47052 | Ky |
| In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es meus protector | 007687a | V |
| Tu es magister meus Christe (...) | 204980 | A |
| In finem in hymnis David | Exaudi deus deprecationem meam intende orationi meae | A finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me | Quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici | Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum | Quoniam tu deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum | Dies super dies regis adjicies annos ejus usque in diem generationis et generationis | Permanet in aeternum in conspectu dei misericordiam et veritatem ejus quis requiret | Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem | 920060 | PS |
| Alleluia Tu es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit verbum patris sed ipse pater qui est in caelis | g02604 | Al |
| Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | 008277.1 | H |
| Deus meus es tu et confitebor * | h01434a | ALLV |
| Deus meus es tu confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te | h02624a | RSV |