Full text:
Isti sunt qui non inquinaverunt*
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-LEc Ms. 35 (olim ms. 18) f. 14r
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007011 | R | Isti qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt et dixit mihi hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni |
| 007011a | V | Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt |
| 007011za | V | Vidi sub altare dei animas interfectorum propter verbum dei et propter testimonium quod habebant |
| 007011zb | V | Isti sunt qui non inquinaverunt* |
| 007022zb V | Isti sunt qui non in ... |
| 007019 R | Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo non sunt de terris corpora eorum separata quorum merita sunt in caelis animae sanctorum coaequales |
| 006082b V | Isti sunt sancti qui non inquinaverunt vestimenta sua ambulabunt mecum in albis |
| h04682 CaH | Haec dicit dominus redemptor Israel sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum | Reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter dominum quia fidelis est et sanctum Israel qui elegit te | Haec dicit dominus tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui | Et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dispersas | Ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris sunt revelamini | Super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum | Non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit illos | Et ponam omnes montes meos in via et semitae meae exaltabuntur | Ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi | Laudate caeli et exsulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur |
| 003442 A | Isti sunt sancti qui pro dei amore minas hominum contempserunt sancti martyres in regno aeterno exsultant cum angelis o quam pretiosa est mors sanctorum qui assidue assistunt ante dominum et ab invicem non sunt separati |
| 006082zc V | Isti sunt sancti qui non inquinaverunt vestimenta sua |
| h03550b ANTV | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud |
| ah54087 Sq | Qui sunt isti qui volant ut nubes per aera | Portantes Christi per sanctum spiritum mysteria | Hi sunt terrae principes et electi lapides quorum sonus exauditus est per terrae climata | Petrus Antiochiam Paulus Alexandrianam et Andreas convertit ad Dominum Achaiam | Johannes in dolio et ferventi oleo senatum devicerat | Phillipus Azoticum destinavit populum ad matrem ecclesiam | Adhuc sunt in numero Jacobus cum Jacobo Simon Chananaeus ete Judas Thaddaeus | Vocatus a Domino sedens in teloneo sequitur Matthaeus et Bartholomaeus | Thomas non postponitur Matthiasque colitur electus a Domino sorte apostolica | Ergo vos apostoli et amici Domini nostrorum absolvite peccatorum vincula | Juvando per saecula |
| 003443 A | Isti sunt sancti qui pro lege dei sui morti se tradere non dubitaverunt ab iniquis interfecti sunt et in aeternum vivunt cum Christo agnum secuti sunt et acceperunt palmam |
| h01384 ALL | Isti sunt sancti qui cum mulieribus non sunt polluti virgines enim sunt ideo laverunt stolas suas et de albaverunt in sanguine agni alleluia alleluia |