Venit dominus Jesus in Bethaniam juxta Jerosolimam Maria autem erat quae unxit dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus mortuus fuerat Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi dicens domine si fuisses hic frater meus mortuus non fuisset sed nunc scio domine quia quecumque poposcerit a deo dabit tibi deus agyos deus
Qui mecum ait manum miserit in parapside ille me traditurus est hodie veae homini illi per quem filius hominis tradetur bonum erat illi si natus non fuisset homo ille