- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007130 | R | Maria ut audivit turbata est in sermone angeli et cogitabat qualis esset ista salutatio |
| 007130a | V | Benedicta tu in mulieribus cum dixisset angelus Maria turbata est in sermone ejus |
| 007130b | V | Ne timeas Maria respondit angelus invenisti gratiam apud deum |
| 007130c | V | Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco |
| 007130za | V | Ave Maria gratia plena ... |
| 007130zb | V | Quomodo fiet istud ait Maria ab angelum quia virum non cognosco |
| 007130zc | V | Ingressus angelus ad Mariam salutavit eam et illa hoc audiens turbata ea |
| 007569zb V | Ave Maria gratia plena ... |
| 502006 Of | Ave Maria gratia plena (...) |
| ah54217.1 Sq | Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |
| 830213 H | Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium ex te sumpsit exordium | Tunc partum tam mirabilem semperque conlaudabilem olim prophetae consono affati sunt oraculo | Per Gabriel archangelum de caelo venit nuntium electum dei filium affatus est per ordinem | Ave Maria inclyta tu plena dei gratia concipies per spiritum et generabis filium | O virgo beatissima per cuncta semper saecula et tu miranda nimium et nunc et in perpetuum | Qui totum mundum condidit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Hunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus |
| 006103a V | Ave Maria gratia plena dominus tecum |
| 507047.1 Al | Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris ros dulcoris dos amoris O Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris ora tuum filium Sydus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecari virgo mater filium Ne demergat sed abstergat labem prorsus criminum O Maria omni plena gratia |
| h02369 RS | Missus est a deo angelus Gabriel ad Mariam virginem dicens ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei |
| 006162a V | Ave Maria gratia plena dominus tecum |
| g00533.Tp14 Tp | Archangelica Maria famina salutantia sic fertur AVE MARIs caeli terrae orbis renatrix MarIA GRAvida intacta et Dei gratiA PLENA DOmino summi Dei genito alti trono complacuisti devota virgo ideo DOMINUS |
| 007170a V | Ave Maria gratia plena dominus tecum |