Ecce annuntio christicolae magnum gaudium | Quod erit universae terrae omnique populo | Es quia nobis natus mundi salvator hodie | Virgo quem peperit divinitus non hominis ex semine | Olim nuntiavit hoc virgini nam Gabriel archangelus | Per virginem natus est rex polorum factorque hominum | Ut hominem vocaret ad regna aetherea | Quem chelydrus decepit per lignum vetitum | Non amisit quod erat apud deum verbum sed sumpsit hominem quod non erat | Homo natus parvulis tegitur stragulis | Praesaepio jacet cunabulis parvulus et caelum cum patre continet | Ut homo alitus sed divinitus non nostris opus est indiget | Lac datur infantulo esurienti qui cuncta creat animantia | Quam felix uterus genetricis qui invisibilem portavit quem capere non queunt throni aetherei | A moysen usque ad ioannem praecursorem ac baptistam cuncti prophetae praeconati sunt dominum | Pastores pervigilantes supra gregem viderunt choros angelicos | Psallentes atque dicentes in excelsis gloria sit nato domino | Cui est honor et potestas imperiumque sine fine per omnia saecula
Gaudete et exsultate omnes populi quia natus est nobis hodie salvator mundi in civitatem David cujus regnum non corrumpetur et pacis ejus non erit finis ipse consolabitur omnes lugentes et qui sedent in regione umbrae mortis faciet lumen videre
Pax sempiterna Christus illuxit gloria tibi pater excelse LAUDAMUS TE | Hymnum canentes hodie quem terris angeli fuderunt Christo nascente BENEDICIMUS TE | Natus est nobis hodie salvator in trinitate semper orandus ADORAMUS TE |
Quem vagientem inter angusti antra praesaepis angelorum coetus laudat exultans GLORIFICAMUS TE | Cujus a sede lux benedicta caliginoso orbi refulsit GRATIAS .. MUNDI | Ultro mortali hodie indutum carne precamur SUSCIPE | O ineffabilis rex et admirabilis ex virgine matre hodie prodisti mundoque subvenisti QUI SEDES
Johannes baptista domini qui demonstrans digito ad Jordanem Ecce agnus dicens dei qui mundi sordes cunctas abluit et detergit de quo salvator factus est non mulierum major NATUS EST PRAECURSOR DOMINI