Haec dicit dominus qui erat et qui est et qui venturus est omnipotens primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit et ecce vivens est lavit nos supra lignum sanguine suo ipsi gloria in saecula saeculorum alleluia
O beati meriti virum cui praecipua morum honestate pollenti dominus concessit ut ea die susciperet januam paradisi qua ipse victor a mortuis resurrexit
Postquam resurrexit amortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnis preciosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissima passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tiranni imperio resurrexit sic enim oportebat Christum patiet resurgere amortius die tercia et predicare in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus in caelum et sedet ad dexteram patris alleuia