- Log in to post comments
| h01446 ALL | Notum fecit dominus salutare suum ante conspectu gentium revelavit justitiam suam alleluia alleluia |
| 008417a AlV | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam |
| 920049 PS | Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei |
| 920097 PS | Psalmus ipsi David cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri | Jubilate deo omnis terra cantate et exsultate et psallite | Psallite domino in cithara in cithara et voce psalmi | In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domini | Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo | Flumina plaudent manu simul montes exsultabunt | A conspectu domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate |
| g00553.Tp8 Tp | Notum fecit dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit justitiam suam |
| h04126b ANTV | Notum fecit dominus salutare suum ante conspectu gentium revelavit justitiam suam |
| 008417.1 Al | Alleluia Cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam |
| 003964 A | Notum fecit dominus alleluia salutare suum alleluia |
| g01511 In | Deus miseratur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum |
| g00554a GrV | Notum fecit dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit justitiam suam |