| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007382 | R | Petre amas me tu scis domine quia amo te pasce oves meas |
| 007382a | V | Simon Joannis diligis me plus his tu scis domine quia amo te |
| 007382b | V | Domine tu omnia nosti tu scis quia amo te |
| 007382Pza | [M] | Nam per trinam denique |
| 007382Pzb | [M] | Psallat in isto die Christo |
| ah54100 Sq | Splendor patris et figura se conformans homini | Potestate non natura partum dedit virgini | Adam vetus tandem laetus novum promat canticum | Fugitivus et captivus prodeat in publicum | Eva luctum vitae fructum virgo gaudens edidit | Nec sigillum propter illum castitatis perdidit | Si crystallus sit humecta atque soli sit objecta scintillat igniculum | Nec crystallus rumpitur nec in partu solvitur pudoris signaculum | Super tali genitura stupet usus et natura deficitque ratio | Res est ineffabilis tam pia tam humilis Christi generatio | Frondem florem nucem sicca virga profert et pudica virgo dei filium | Fert caelestem vellus rorem creatura creatorem creaturae pretium | Frondis floris nucis roris pietati salvatoris congruunt mysteria | Frons est Christus protegendo flos dulcore nux pascendo ros caelesti gratia | Cur quod virgo peperit est Judaeis scandalum | Cum virga produxerit sicca sic amygdalum | Contemplemur adhuc nucem nam prolata nux in lucem lucis et mysterium | Trinam gerens unionem tria confert unctionem lumen et edulium | Nux est Christus cortex nucis circa carnem poena crucis testa corpus osseum carne tecta deitas et Christi suavitas signatur per nucleum | Lux est caecis et unguentum Christus aegris et fomentum piis animalibus o quam dulce sacramentum foenum carnis in frumentum convertit fidelibus | Quos sub umbra sacramenti Jesu pascis in praesenti tuo vultu satia | Splendor patri coaeternae nos hinc transfer ad paternae claritatis gaudia |
| g02439 Sq | Summi triumphum regis prosequamur laude qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito qui sese pro nobis redimendis per magnum dedit precium huic nomen extat conveniens Idithum nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegethontis assiliit tenebras principis illius disturbato imperio maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare saptivitatemque detentam in ibi victor duxit secum et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis denique saltum dederat maximum hodie nubes polosque cursu praepeti transiens celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithum corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius et tremens judicem exspectat adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum jam Idithum nostrum vocibus sedulis omnes imploremus ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum in fine saeculi ipse quocque semper sit nobiscum alleluia alleluia |
| ah50195 H | O rector invictissimae regumque sator inclite nostras preces cum carmine intende nunc piisime | Timenda res est denique praesumimus quam tangere artus et horum pandere quos tu beasti in aethere | Absterge nostra quaesumus peccata quae commisimus ut sancta membra tangere non poena sit sed praemium | Adest fides promptissima spondens per ista munia nos adjuvari certius discedat hinc jam perfidus | Nam spiritus ex sidere haec creditur revisere gaudens honore provehi quandoque reddendum sibi | Nunc MAGNUS iste nomine majorque Christi munere defendat alma gratia plebis viantis pectora | Portamus ecce cernui pignus decoris splendidi nunc plana nunc per ardua ad sedis aptae culmina | Hic civium caelestium lux clara splendet obvia ac compares fidissime junguntur ore nobili | Illic parentis gloriam summique nati gratiam cum claritate spiritus laetis canamus vocibus Amen |