Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama
Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem
Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Sed pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni | Hi empti sunt ex omnibus primitiae deo et agno et in ore ipsorum non est inventum mendatium | Et nunc regnant cum deo et agno sine macula sunt ante thronum dei