- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007471 | R | Qui caelorum contines thronos et abyssos intueris domine rex regum montes ponderas terram palmo concludis exaudi nos deus in gemitibus nostris |
| 007471a | V | Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis |
| 007471b | V | Qui regis Israel intende |
| 007471c | V | Domine deus magne et mirabilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te |
| 007471za | V | Inclina domine aurem tuam et ... |
| 007471zb | V | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph |
| h01840a ANTV | Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus |
| h01566 ANT | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam |
| g00768a InV | Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego |
| g00768a.1 InV | Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me quoniam egenus et pauper sum ego |
| h00424a SCRV | Oravit Ezechias in conspectum domini dicens domine deus qui sedes super cherubim inclina aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide et salva nos de manu mortis ut sciant omnia regna terrae quia tu es dominus |
| g00770a CmV | Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego |
| 920030 PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino |
| h01997a RSV | Tu autem domine deus exercitum omnium regum terrae qui sedes super cherubim aperi oculos tuos et vide inclina aurem tuam |
| h04660 PRCS | Domine miserere nobis domine miserere nobis et averte iram tuam | Domine propter temetipsum suspice singulorum precum et averte iram tuam | Domine ne spernas plebem qui tuam rogant pietatem et averte iram tuam | Domine veniam concede sucurre et jam miserere et averte | Domine orfanorum fletus domine adesto placatus et averte | Domine suspice singultor inclina aurem pietatem et averte iram tuam | Domine misertus assiste et cunctorum peccata dimitte et averte |
| h00589 ALL | Inclina domine aurem tuam et exaudi verba mea alleluia alleluia |