- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007569 | R | Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti |
| 007569a | V | Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui |
| 007569Pza | [M] | Beata es virgo et gloriosa |
| 007569za | V | Accipe et quascumque indignas ... |
| 007569zb | V | Ave Maria gratia plena ... |
| 007569zc | V | Benedicta et venerabilis es |
| 007569zd | V | Virginibus beatior cunctis |
| 007569ze | V | Doxa patri semper ingenito ... |
| 007569zf | V | O gloriosa femina excelsa ... |
| 007253b V | Beata es virgo et gloriosa et benedictus sermo oris tui |
| 200487 A | Beata es virgo et gloriosa et (...) |
| g00277 Of | Beata es virgo Maria quae omnium portasti creatorem genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo alleluia |
| 006165b V | Beata es et venerabilis virgo Maria cujus viscera meruerunt portare dominum |
| 206211 A | Beata es Maria quae omnium postasti creatorem saeculorum genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo |
| 200493 A | Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi |
| 006061zc V | Virgo beata et gloriosa multi |
| 001570 A | Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis ad dominum |
| a03233 H | O castitatis signifer et fortitudo martyrum utrisque reffens praemia audi benignus supplices | Haec virgo magni pectoris beata sorte duplici binaque palma nobilis hic tollitur praeconiis | Haec te fateri pertinax tortoris acre bracchium armavit in se strenue tibique fudit spiritum | Sic saevientis vulnera et blandientis vincere mundi docens illecebram fidem docet nos integram | Hujus favore debita nobis remittas omnia fomenta tollens criminum tuamque subdens gratiam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| ah53097 Sq | Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia |