- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007569 | R | Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti |
| 007569a | V | Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui |
| 007569Pza | [M] | Beata es virgo et gloriosa |
| 007569za | V | Accipe et quascumque indignas ... |
| 007569zb | V | Ave Maria gratia plena ... |
| 007569zc | V | Benedicta et venerabilis es |
| 007569zd | V | Virginibus beatior cunctis |
| 007569ze | V | Doxa patri semper ingenito ... |
| 007569zf | V | O gloriosa femina excelsa ... |
| 200487 A | Beata es virgo et gloriosa et (...) |
| 007253b V | Beata es virgo et gloriosa et benedictus sermo oris tui |
| 006164a V | Audi scholastica virgo et sponsa Christi beata es quae propter deum mundum odisti |
| 006168 R | Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis |
| g00277.1 Of | Beata es virgo Maria quae dominum portasti creatorem mundi genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo alleluia |
| g03480 Al | Alleluia O quam beata es virgo Maria quae est prima inter filias Jerusalem quas circumdant flores rosarum et lilia convallium |
| ah08290 Sq | Exsultemus in hac die festiva | Recolentes Domini magnalia in sanctis quae operatur maxima | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | Sua enim gratia mundi viluit virginibus pompa | Atque contra praecepta regum restitit virginalis pugna | Furit rabies vesana devicta tristatur malitia | Crudescit carne tenera majora exquirit supplicia | Sed tunc stat firmior caro virginae | Cum multiplicantur poenarum genera | Pro aeterna quam exspectant a Deo gloria | Laetantur mortalia aflligi corpora | Quia transitoria et in moto subito labentia mundi gaudia | Ut flores decidua ex hac virginea sorte claruit Ursula sancta | Cujus hodie celebramus solemnia splendens inter alias ut lucifer inter minores stellas | Virgo beata fortiter ferens omnia nec mori recusans pro gloria pro nobis Deum ora | Ut tecum in aula exsultemus aetherea prece perpetua | Pro sanctorum virgo gloriosa collaudemus Dominum gloria |
| 007253za V | Beata es virgo sacra et ... |
| ah54277 Sq | Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium | Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti vitae via tibi triplex jerarchia digna dat praeconia | Virga Jesse florida stella maris fulgida sidus verae lucis | Fructum vitae preferens et ad portum transferens salutis quos ducis | Florens hortus aegris gratus puritatis fons signatus dans fluenta gratiae | Thronus veri Salomonis quem praeclaris caeli donis ornavit rex gloriae | O regina pietatis et totius sanctitatis flumen indeficiens | In te salva confidentes salutari sitientes potu nos reficiens | Ad te flentes suspiramus te gementes invocamus Evae proles misera | Statum nostrae paupertatis vultu tuae bonitatis clementer considera | Cella flagrans aromatum apotheca charismatum salutaris | Tuam nobis fragrantiam spirans infunde gratiam qua ditaris | Dulcis Jesu mater bona mundi salus et matrona supernorum civium | Pacem confer sempiternam et ad lucem nos supernam transfer post exilium |
| a07989 H | Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine |