- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007605 | R | Sanctorum corporum sacer sanguis undas perfudit pretiosorum martyrum societas consecravit quem novit Rhodanus inundando perfusus |
| 007605a | V | Pretiosa sunt Thebaeorum martyrum vulnera sancti Mauritii cum sociis suis |
| 007605za | V | Vindica domine ... |
| 007605zb | V | Operta est terra illic ... |
| 007605zc | V | Sancti per fidem ... |
| 007605zd | V | Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni |
| 007836zb V | Sancti per fidem vicerunt ... |
| 006815za V | Sancti per fidem vicerunt ... |
| 006342zb V | Transierunt sancti dei per ... |
| h04178 ANT | Sancti omnes per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones extinxerunt impetum ignis obturaverunt ora leonum fortes facti sunt in bello |
| a07445 Va | Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit |
| 602116 R | Sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones et fortes facti sunt in bello omnes enim testimonio fidei probati sunt |
| 004733 A | Sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones |
| h02515 RS | Sancti qui per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones extinxerunt impetum ignis fugaverunt aciem gladii fortes facti sunt in bello |
| h04384 H | Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen |
| g04407 In | Sancti per fidem |