Sanctus Maurus detrahentium sibi justa dolens supplicia lacrimis et precibus ut eis dominus misereretur oravit cesserunt ergo supplicia immundo vexati spiritu liberati sunt ille vero cui diabolus animam extorserat vitam recepit
O miranda potentia salvatoris in meritis beati Stephani regis et confessoris qui apud deum et homines dignus memoria cum sanctis jam tripudiat in gloria
O quam miranda est potentia salvatoris in meritis beati Aegidii confessoris qui apud deum et homines dignus memoria cum sanctis jam aeterna tripudiat in gloria