Full text:
Ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
C
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007658 | R | Sicut fui cum Moyse ita ero tecum dicit dominus confortare et esto robustus introduces populum meum ad terram lacte et melle manantem |
| 007658a | V | Quoniam tecum est dominus deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris |
| 007658b | V | Noli metuere quoniam tecum sum ad quaecumque perrexeris non dimittam te neque derelinquam |
| 007658c | V | Ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti |
| 007658za | V | Hodie incipiam te exaltare ... |
| 007658zb | V | Noli metuere quoniam tecum ... |
| 007658zc | V | Josue animadverte in omnibus quae ego loquor quoniam tibi quia tu transibis Jordanem pro me |
| g01036b OfV | Non adorabitis deum alienum quia ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti |
| 007886a V | Ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti |
| g02718b AlV | Non adorabitis deum alienum quia ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti |
| g01036c OfV | Audi popule meus et loquar Israel si me audieris dabo vobis desideria cordis vestri non adorabitis deos alienos quia ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti |
| 920080 PS | In finem pro torcularibus psalmus ipsi Asaph | Exsultate deo adjutori nostro jubilate deo Jacob | Sumite psalmum et date tympanum psalterium jucundum cum cithara | Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae | Quia praeceptum in Israel est et judicium deo Jacob | Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit | Divertit ab oneribus dorsum ejus manus ejus in cophino servierunt | In tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam contradictionis | Audi populus meus et contestabor te Israel si audieris me | Non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum | Ego enim sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud | Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi | Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis | Si populus meus audisset me Israel si in viis meis ambulasset | Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam | Inimici domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saecula | Et cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos |
| g01222f InV | Ego enim sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
| 006598b V | Ego enim sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti |
| h01920 CaH | Ante me non est formatus deus et post me non erit | Ego sum ego sum dominus et non est absque me salvator | Ego annuntiabit et salvavi auditum feci et non fui in vobis deus alienus | Vos testes mei dicit dominus et ego deus ab initio | Ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illuc | Haec dicit dominus redemptor vester sanctus Israel propter vos emissi Babylonem et detraxi vectes universos et caldeos in nubibus suis gloriantes | Ego dominus sanctus vester creans Israel rex vester | Haec dicit dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam | Qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormi erunt nec resurgerit | Contriti sunt quasi linum et extincti sunt | Ne mei neris priora et antiqua ne in tueamini | Ecce ego facio nova et nunc orietur utique cognoscetis | Ponam in deserto viam et in invio flumina glorifica -- agri dracones et stritiones | Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo | Populum istum form avi mihi laudem meam narrabit |
| ah50267 Sq | Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis |
| h04406 ANT | Ante me non est formatus deus et post me non erit | Ego sum ego sum dominus et non est absque me salvator | Ego annuntiabit et salvavi auditum feci et non fui in vobis deus alienus | Vos testes mei dicit dominus et ego deus | Ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illuc | Haec dicit dominus redemptor vester sanctus Israel propter vos emissi Babylonem et detraxi vectes universos et caldeos in nubibus suis gloriantes | Ego dominus sanctus vester creans Israel rex vester | Haec dicit dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam | Qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormi erunt nec resurgent | Contriti sunt quasi linum et extincti sunt | Ne mei neris priora et antiqua ne in tueamini | Ecce ego facio nova et nunc orietur utique cognoscetis ea | Ponam in deserto viam et in invio flumina | Glorifica agri dracones et stritiones | Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo | Populum istum form avi mihi laudem meam narrabit |