Sancta Gertrudis intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piisimum regem atque dominum ut det nobis veniam peccatorum et emendationem morum et gaudium sempiternum nos tibi supplicamus in terris ut sis pro nobis oratrix in caelis O Gertrudis magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
O martyr invincibiliS O Edmunde testis indomabilis hic te dies terris exemit et cum triumpho in senatu caeli recondidit intercede pro nobis in caelis qui post te suspiramus in terris
Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat omnis factura genetricem lucis intercede pro nobis ad dominum