| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007719 | R | Summe dei praesul N. tuam catervam protege namque credimus tuis precibus nos semper esse salvandos |
| 007719a | V | Qui tres pueros morti deditos illaesos abire fecisti tuis laudibus instantem conserva plebem |
| 007719Pza | [M] | Insignis praesul Nicolae pro |
| 007719za | V | Evigila pro nobis pastor ... |
| 007719zb | V | Ora pro nobis sancte N. ut ... |
| 007719zc | V | Tu autem sacerdos Christi |
| 007326h V | Tu autem sacerdos Christi beate Martine ora pro nobis |
| 003496 A | Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus |
| 920131 PS | Canticum graduum Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus | Sicut juravit domino votum vovit deo Jacob | Si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei | Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem | Et requiem temporibus meis donec inveniam locum domino tabernaculum deo Jacob | Ecce audivimus eam in Ephrata invenimus eam in campis silvae | Introibimus in tabernaculum ejus adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus | Surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae | Sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui exsultent | Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui | Juravit dominus David veritatem et non frustrabitur eam de fructu ventris tui ponam super sedem tuam | Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam | Quoniam elegit dominus Sion elegit eam in habitationem sibi | Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam | Viduam ejus benedicens benedicam pauperes ejus saturabo panibus | Sacerdotes ejus induam salutari et sancti ejus exsultatione exsultabunt | Illuc producam cornu David paravi lucernam christo meo | Inimicos ejus induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea |
| ah54216 Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula |
| 008397.1 H | Summe confessor sacer et sacerdos temporum metas rota torquet anni tempus est nobis tibi consecratum pangere festum | Praesul insignis meritisque clare te sacra cleri populique turba corde prostrato pietate poscit vernula patrem | Vota cunctorum relegas in aula regis aeterni foveas utrumque ordinem cujus pius exsititisti pastor in urbe | Questibus cunctis referunt gementes gesta culparum lacrimisque pandunt pessimae mentis animaeque nigrae crimina dira | Digna quae poena revocat in ora nostra cum dira miseros perurget pendere mundo variante facta caelitus ira | Tu procul casus prohibe tonantis pelle peccata tenua furorem pestis et morbus petimus recedant sospite cive | Moribus cultis moderare vitam confer et sudam placidamque mentem corda virtutum meditentur arma munere Christi | Sancte tu praebe quotiens rogaris profluos fructus pluviasque largas credimus cuncta Domino favente te dare posse | Credimus Christum pretium laborum praemium justum studiis dedisse a quibus artus etiam solutus morte bearis | Gloriam Christo patulo canamus ore praestanti sibi servienti tanta qui pollet deitate simplex trinus et unus |
| h04494 VRS | Quod pharisaeus ut vidit indignans auctorem vitae deum redarguit dicens | Huic si esset prophetae spiritus protinus sciret mulierem qua tangitur | Cognitor cordis et caeli dominus sic pharisaeus his convicit sermonibus | Feneratoris parabolam dicens duobus sibi de victoribus laxantem | Et quis eorum plus eum amaret quin ipse ait qui donaverat | Dominus autem vere profiteris ita peccatrix quod solveretur amavit | Multum dilexit multum datur ei tantum ne ultra aliquod libeat mali | Lacrimas ergo Christi vestigia cum mulierem rigamus ut nos abluat | Christus descendit mundum redimere ut liberaret a morte animas | Exemplum prebuit suis discipulis ut sibi invicem pedes abluerent | Dum quae precinctus per venit ad Petrum ignarus facti ita respondit domino | Numquid tu mihi pedes in aeternum praeceptor bonae lavabis hymno immerito | Revera in quid site non lavero aeternum regnum tu non consequeris mecum | Compunctus petrus sic ait magistro non tantum pedes sed manus simul et caput | Tantum ne fraudes tui consortio quod promisisti caritatem amantibus | Ubi est caritus et dilectio ibi sanctorum est congregatio | Ibi exsultat turma angelorum regi cantates alleluia ethereos | Ibi ter sanctus sera fin depromit virtutes simul resonant canticum novum | Ibi electus cetus confessorum aures de mulcent suaves resonantes melos | Ibi exsultat agmina virginum quarum sponsus gaudet in medio Christus | Ibi nec ira nec indignatio sed firma caritas in perpetuum |
| a03085 A | Summe sacerdos gloriose invenisti gratiam in conspectu Dei sicut Zacharias in sacerdotio ille autem meruit archangelum videre et tu ipsum dominum Christum confessor gloriose deprecare dominum ut salventur animae nostrae |
| 007326a V | Tu autem martyr Christi beate Clemens ora pro nobis |
| g02801 In | Joannes autem cum audisset opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus |