- Log in to post comments
| a07055.Tp01 Tp | Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | Et audivi vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | De throno dicentem | Veni ostendam tibi | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | Et habitabit cum eis | Nunc et in aevum | Et ipsi populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | Et mors ultra non erit | Sed caeli premia perpetua | Neque luctus neque clamor | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina | Neque dolor erit ultra | Gaudia permanent sempiterna | Quae prima abierunt | Justi florebunt | Et dixi qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | Ecce nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia |
| 006922a V | Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| 920018 PS | In finem psalmus David | Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum | Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam | Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum | In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exsultavit ut gigas ad currendam viam | A summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus nec est qui se abscondat a calore ejus | Lex domini immaculata convertens animas testimonium domini fidele sapientiam praestans parvulis | Justitiae domini rectae laetificantes corda praeceptum domini lucidum illuminans oculos | Timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi judicia domini vera justificata in semetipsa | Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum | Etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa | Delicta quis intellegit ab occultis meis munda me | Et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo | Et erunt ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper domine adjutor meus et redemptor meus |
| g00517 Gr | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo |
| 008216 W | Tamquam sponsus R. Dominus procedens de thalamo suo |
| g00528d CmR | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exsultavit ut gigans ad currendam viam suam |
| a06505.1 H | Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micat versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia gemine gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque mox sperat novum quod nulla vox interpellet fide jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula amen |
| 008216.1 W | Tamquam sponsus dominus R. Procedens de thalamo suo |
| 005101 A | Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| 006410a V | Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |