Tradiderunt me in manus impiorum et inter iniquos projecerunt me et non pepercerunt animae meae congregati sunt adversum me fortes et sicut gigantes steterunt contra me
Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania | Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus | Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum | Qui habitat in caelis irridebit eos et dominus subsannabit eos | Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos | Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram | Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore | Apprehendite disciplinam nequando irascatur dominus et pereatis de via justa | Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo
Adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus qui habitat in caelis inridebit eos et dominus subsanavit et in furore suo conturbabit eos
Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus
Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati | Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus | Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion latera aquilonis civitas regis magni | Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam | Quoniam ecce reges terrae congregati sunt convenerunt in unum | Ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt | Tremor apprehendit eos ibi dolores ut parturientis | In spiritu vehementi conteres naves Tharsis | Sicut audivimus sic vidimus in civitate domini virtutum in civitate dei nostri deus fundavit eam in aeternum | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua | Laetetur mons Sion et exsultent filiae Judae propter judicia tua domine | Circumdate Sion et complectimini eam narrate in turribus ejus | Ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domos ejus ut enarretis in progenie altera | Quoniam hic est deus deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
Alleluia mons Sion latera Aquilonis civitas regis magni deus in gradibus ejus dinoscetur cum suscipiet eam quia ecce reges terrae collecti sunt et in unum convenerunt