O salvatoris minister O Christi apostole O Martialis Domini discipule intercede pro nobis ad Deum qui te elegit qui tibi potestatem ligandi atque solvendi dedit qui te in mundum ad praedicandum misit
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Felix es dilecte deo et cunctis supernis virtutibus Dunstane felix es caelestis regni haeres dignissime ecce Christum ad quem suspirasti amplecteris ecce cum angelis ut desiderasti epularis intercede quaesumus pro nobis ut ea luce qua ante deum resplendes sidus aureum illustrentur in perpetuum anime supplicum tuorum alleluia