- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007793 | R | Tua est potentia tuum regnum domine tu es super omnes gentes da pacem domine in diebus nostris |
| 007793a | V | Creator omnium deus terribilis et fortis justus et misericors |
| 007793b | V | Qui regis |
| 007793za | V | Da nobis domine locum ... |
| 007793zb | V | Precamur te omnis pater ut ... |
| 600466 R | Cum natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis ecce magi ad oriente venerunt Jerusalem dicentes ubi est qui natus est rex Judaeorum |
| 600575 R | Digne pater Audoene non cessa nos domino commendare qui pro regis annulo ubi manet in praemio |
| 509502.Tp450 Tp | Qui solita populum tua rex pietate gubernas in aeternum protegis atque regis | GRATIAS |
| g00502a GrV | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph |
| g01362.Tp15 Tp | JUSTUS ac pietate plenus UT PALMA martyr Stephanus FLORET martyrum premiis ET SICUT cedrus speciosa Libani exaltatus preminet horum turmis qui pro suis inimicis Dominum caritate preditus exoravit unde centenis fructibus fretus opimis actibus regis caelestis MULTIPLICABITUR |
| ah07140 Sq | Qui regis una supera et una omnia deus (...) |
| ah08005 Sq | Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est in mundo qui natus est pro salute gentium Huic pater ingenitus praemisit divinitus Gabrielem nuntium | Ave dixit nuntius ex te virgo filius nascetur pax gentium salus vita omnium Sine viri coitu plena sancto spiritu concipies parvulum qui salvabit populum | Ut haec audit virgo plaudit et fideli Gabrieli verba reddit dulcia Ait illa sum ancilla regis hujus defers cujus mandata salubria | At ancillae mandat ille fies parens licet carens conjugali copula Ad haec verba non superba virgo prolem stella solem florem gignit virgula | Ex Maria sic est natus rex Messias appellatus qui natus nova gaudia dedit renovans omnia Nobis ergo praesentatum veneremur regem natum quem nasciturum cantica praedixerunt prophetica | O Maria vas pudoris nostri mater salvatoris hac in die tu Messiae servos reconcilia Ut quos ipse jam redemit et cruore suo emit prece tua nos ad sua reducat palatia | Amen dicant omnia |
| ah53173 Sq | Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cujusque sanctus sanguinis prodigos facit amor milites ejus | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis | Caesaris tu fasces contemnis et judicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgendi cum ipso saturatus | O Laurenti militum David invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper | Martyr milesque fortis |
| g00536a GrV | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim appare coram Ephraim Benjamin et Manasse |
| g02835 L | Divinatio in labiis regis in judicio non errabit os ejus pondus et statera judicia domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi abominabiles regi qui agunt impie quoniam justitia firmatur solium voluntas regum labia justa qui recta loquitur dirigetur indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eum in hilaritate vultus regis vita et clementia ejus quasi imber serotinus misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus rex qui judicat in veritate pauperes thronus ejus in aeternum firmabitur |