- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Verbum caro factum est R. Et habitavit in nobis | 008238 | W |
| Quod verbum caro factum et habitavit in nobis FILIUS | g00541.Tp13 | Tp |
| Verbum caro factum est alleluia et habitavit in nobis alleluia | 005361 | A |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre | 005362 | A |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis alleluia alleluia alleluia | 005363 | A |
| Non ex voluntate viri sed ex deo natus est et vidimus gloriam ejus quasi gloriam unigeniti a patre plenum gratia et veritate verbum caro factum est et habitavit in nobis | h03789 | ANT |
| Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos | 920077 | PS |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis | 007839 | R |
| Verbum caro factum est alleluia R. Et habitavit in nobis alleluia | 008238.1 | W |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen | a06782 | H |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis cujus gloriam vidimus quasi unigeniti a patre plenum gratia et veritate | 007840 | R |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis | 007840.1 | R |
| Gloriosissime praesul Willibalde quem pro certo scimus aeternaliter potiri gloria quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit tu cum splendidius sole modo fulgescas in alto caelorum et nive candidior verseris in choro angelorum nos tuos servulos clerum et populum omnifario periculorum genere expositum ceno et mole peccatorum obrutum ne despicias neque a facie tua proicias sed omnes contra hostes sis nobis murus et turris fortitudinis ex quo fragilitas nostra nec aspirat votivo natalis tui festo consequamur efficaciter | a00729 | A |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna clangat coetus iste laetus gloriosa carmina angelorum supernorum quae decantant agmina felix festum felix dies in qua datur omni mundo gaudium et magna qui es felix partus felix natus ad salvandum omne genus est a patre nobis datis o plasmator pater pie mitte filium Mariae ut primaevae matris culpae condonentur in hac die ut precamur sic descendat et a morte nos defendat ut cantando trina voce sanctus chorus iste pangat in excelsis | 509504.Tp44 | Sa |
| Alludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc alleluia | Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa | Laudum Christo tymiamata vox canat liquide nostra | O quam veneranda colenda tremenda trinitas adoranda Deitas una | Quam poli agmina nivea jubilant tympanizantes lyrica modulamina | Angelica et archangelica turma canit cui voce jucunda | Sanctus sanctus sanctus et Dominus Deus omnipotens regnans in saecula | Hunc apostolica laudat harmonia martyrum quoque cithara confessorum ac virginum lyra | Quibus sociata legio Thebaea hodie pro Christo caesa nunc laureata ovans hymnizat | O dulcissima o quam largiflua Domini clementia tanta milia | Qui tam lucida salvans die una de ore Leviathan levat ad astra | Gaudet phalanx coelica lucra suscipiens tam beata exsultans tellus efflagitat ipsorum patrocinia | Plangit turba picea ereptam praedam a sua poena quid doles omnes non perire o infelix invidia | O Mauriti dux in curia te poscentum errata pie excusa virtutumque da monilia | O Exsuperi et Candide innocens atque Victor cunctaque turma laudantum audite precata | Qui jam stelligerata meruistis palatia nobis liliosa flagitate campestria | Christo quo annuente jubila symphoniaca pangamus aurosa in poli amen dindima | Ave nunc jam legio alma ovatizans saecula per cuncta alleluia | ah07176 | Sq |
| Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia | ah09001 | Sq |
| Gloria virtus et gratia et tua sunt fortissime rex sanctorum quod ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis ostende nobis multimoda praemia post laborem | 006759b | V |
| Generosa virgo Gertrudis supplicum semper fidelissima consolatrix in te nobis portus salutis ad te clamantes exaudi rogamus et misericordiam quam de te predicamus pie senciamus | 201944 | A |
| Gratuletur praesens ecclesia dies nobis haec refert gaudia qua virgines victrici laurea redimite fulgent in aethera tibi Christe sit laus et gloria | 202033 | A |
| Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae o admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis janua regni | 002453 | A |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua quisquis replebitur supera pace ditabitur LAUDAMUS TE Quem laudibus concinunt superi necnon terrea conjubilant BENEDICIMUS TE Benedictum et tremendum placidum piis ac tumidis verendum ADORAMUS TE Quem adorant et glorificant populi omnis terrae tribus et linguae genuflectendo GLORIFICAMUS TE Cujus mirabile saeculis nomen proditum medicamen dat perditis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Gratias debitas cui nemo potis est votis aut dictis compensare DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Qui advenisti fontibus medelam et vitam dare hosque sanare DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Fovendo inopes miseransque flebiles cunctosque merore pressos relevans QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp560 | Tp |
| Ineffabilis et interminabilis immense et omnipotens | Cui omne genu flectitur caelestium terrestrium et infernorum | Tu factor noster es nos opus tuum facturam tuam ne deseras | Qui dives cum esses pro nobis pauper factus es | Et pro nobis te ipsum dederas in tantum nos dilexeras | Quos tam sacrosancto redemeras pretio alteri Christe ne dederis | Fons et origo et consummatio omnis boni spiritus alme | Aequalis patri filioque majestate et aeternitate | ah47032 | Tp |
| O flos florum o domicilium virtutum o delectissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium exauditionis et reporta nobis gratiam reconciliationis sit per te excusabile quod per te ingerimus accipe quod offerimus impetra quod rogamus quia nec potentiore meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicispotentiore? meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis potentione mentis ad placandam ira judicis in venimus quam te que meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis | 203440 | A |
| Barcinon laete Cucufate vernans corporis sancti tumulum honorans et locum sacri venerans sepulcri sparge ligustris | Munus hoc clarum tibi Scillitana civitas misit dedit et beatum quando Felicem populis Gerundae sorte colendum | Hii sequestrato tumuli honore proprias sedes adeunt tuendas Barcinone hic caelebratur aula ille Gerunda | Hinc cruor hujus Cucuphatis almi factus est nostrae regionis heres inde hic nobis sua membra ponens vivere praestat | Hic fide plenus redamando Christum lucis infestum patitur tyrannum moxque bisseno teritur beandus milite tortus | Cede percussus nimia furentis viscera fudit quasi perditura quae reformata recipit in alvum sanus ad oram | Missus in flammis praecibus minacem ignis admoti perimit vigorem nequid audere nimis in beato corpore flamma | Cratis ignite facibus cremari jussus ardoris nutrimenta gliscunt sed nihil Christi famulo nocetur suppliciorum | Sustinet posthinc pius ille cardos ferreos in se ferientis hictus sicque decisi capitis in aethera spiritus efflat | Jam fave martyr praecibus clientum instrue civem populum tuaere et sacerdotum pia corde mulcae pacis amore | Crimine demto anima virescat pane caelesti satiemur omnes carnis elapse vitiata membra spiritus ornet | Non ruinoso perimamur hactu non civis corpus vitiisque praessum non in occultis animus cremetur igne malorum | Ut piae tecum Cucuphas beate regna caelorum meritis tenentes det deo nostro resonans placentem lingua canorem | Gloria patri celebrans sonora gloria nato recinens perenni cum quibus sanctos sociatus extat spiritus unus | Amen | a06850 | H |
| Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori poenae subdidit membra | Judex iniquus ipse Quintianus virginem sanctam Agatham cum vidit decem malignis feminis obscenis tradi praecepit | Quam cum vidissent blandiuntur verbis audi praeceptum judicis monentis adora deos et lucrare vitam praemia multam | Sed fide plena nobilis puella exsecrat cuncta vanitatum verba spemque defixam retinet in Christo spemque invictam | Quam Quintianus praesentari jubens idola vana cogit adoranda fortis puella retinet in Christo fide perfecta | Iratus judex sibilat crudelis tortores suos excitat in malis torqueri jubet delicatum corpus puellae sacrum | Poenas illatas viriliter portat corpus intactum domino conservat fide qua credit omnia tormenta fortiter vincit | Additur poena crudelis et saeva virginis sacrae torquetur mamilla diuque torta abscindi praecepit ubera sacra | Tunc virgo sancta in carcere trusa fortis in Christo facta est athleta cujus in caelis angelica cura sanat mamillam | Splendor cum sanctis tenebras illustrat per totam noctem lux e caelis micat pavore multo territi custodes fugiunt omnes | Furore plenus ultroneus tortor testas acutas ignitos carbones corpus sacratum volutari jubet latere nudo | En terrae motus factus est immanis maerorque cunctis terruit tortores unum oppressit nomine Silvanum pars parietis | Omnis conventus ille civitatis tremore viso sic concurrunt omnes judicem saevum volentes occidi fugiit ipse | Post virgo laeta ergastulis clausa expandit manus dominum exorans sacram efflavit animam in caelos toga cum sanctis | Angelus dei descendit de caelo corpusque sanctum tu mala honorum tabula signat aureis scripta litteris sacram | Judex iniquus unquam erubescens volens inquiri ejus facultates pessima morte morsibus equorum nece tastatur | Miratum satis prodierunt signa anni vertentis facta comprobaris Aethneus ipse mons eructuavit ignem ardentem | Videntes cuncti rogum venientem velum sepulcri simul expandentem ignis stetit honorificandum corpus beatum | Deus qui tanta tribuisti dona virgini tuae caelestia regna nobis indignis ob honorem ejus dilue culpas | Ob cujus laudem clerus decantatur praecibus ejus tibi sit acceptus ratumque reddat plebis tuae victum honore sacrum | Sacerdos vita habeatur clarus moribus bonis tibi sit ornatus ut dignae possit tuum immolare corpus beatum | Cujusque festi annuis recursu laudis honoris persolvimus votum ejus obtentu laetemur cum sanctis tuis in caelo | Haec in honorem carmina quae dixit virginis sacrae merita narrabit tuo ex dono heres sit in caelo sanctorum choro | Gloria tibi patri glorioso et Jesu Christo redemptori nostro qui tecum regnat cum spiritu sancto juge per aevo | a06870 | H |
| Jucundum nobis hunc diem sanguis sacravit martyrum verissimi maximae Juliaeque sororis fides | Exsultat in his trinitas impari laeto numero polum repletur gaudio de martyrum consortio | Trauntur ad supplicium nati gentem nobilium se nobiles esse credunt mori si possent pro deum | Parari poenas imperat dum fremit impius judex sanctos turbare nititur quos conspicit inmobiles | Suspenduntur eculeo crucis armati vexillo pro regem vitam ponere morti fideles animas | Merguntur equore vasto saxis colla praementibus veloces Christi milites ora tangunt quam remiges | Vasta Caripdis reddidit Olisi bona meruit extrema terrae finium cruore pollet martyrum | Inde grates persolvimus tibi deo almifico in trinitate unico qui das sanctis auxilium | Ob hoc praecamur domine in horum festa martyrum vota cunctorum accipe et que poscunt attribue | Deo | a06891 | H |
| Converte nos deus salutaris noster et ne in aeternum irascaris nobis neque extendas iram tuam | h02398a | RSV |
| Rogemus omnes beatum Vedastum et humiliter supplicemus ut fiat pro nobis in caelo coram excelso intercessor qui pro Christo amore fuit fidelis confessor in terris | 204316 | A |
| Gaudendum est nobis fratres carissimi in hac sacra solemnitate laude decenti in qua laudes Domino mens pariter et lingua sonat in qua omnes concordemus canentes TERRIBILIS EST | g01401.Tp70 | Tp |
| Rex Deus aeterne sine principio sine fine Kyrieleison | Ordine qui rerum cursum facis esse dierum Kyrie | Fons vitae menti dans pocula te sitienti Kyrie | Christe sophia patris et forma suae deitatis Ipsius et verbum quod pro nobis caro factum Christeleison | | In te cum macula peccati non foret ulla legem sanxisti legis sancita subisti Christelelson | Morte necans mortem devincens in cruce fortem Vitam donasti surgens ad astra levasti Christe | Sacrum spiramen peccatorumque levamen Kyrieleison | Purifica mentes procul hostes pelle nocentes Kyrieleison | Ungeque pectora destrue vincula gaudia dona In patre proleque qua justis datur aequa corona Ut vitae munus videatur trinus et unus Kyrieleison | ah47094 | Tp |
| Michael Gabriel Raphael summi nuntii et omnes sancti angeli dei intercedite pro nobis in conspectu domini | 003756 | A |
| Canticum graduum Nisi quia dominus erat in nobis dicat nunc Israel | Nisi quia dominus erat in nobis cum exsurgerent homines in nos | Forte vivos deglutissent nos cum irasceretur furor eorum in nos | Forsitan aqua absorbuisset nos | Torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem | Benedictus dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum | Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus | Adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram | 920123 | PS |
| Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia | g03392 | Cm |
| Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnat pro nobis nisi tu deus noster | 200870.1 | A |
| Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem repellat aperiat carcerem vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque depellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia | 004190.1 | A |
| O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia alleluia | 004015 | A |
| Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistent milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumadstabunt patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum tunc dies erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt | a00233 | A |
| Lux alma Jesu mentium dum corda nostrum recreas culpae fugas caliginem et nos reples dulcedine | Quam laetus est quem visitas consors paternae dexterae tu dulce lumen patriae carnis negatum sensibus | Splendor paternae gloriae incomprehensa caritas nobis amoris copiam largire per praesentiam | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen | ah23021.1 | H |
| Dixit dominus ad Abraham prospice oculis et vide ab oriente et africo aquilone et mare omnem terram quam vides tibi dabo eam et semini tuo in aeternum migrans Abraham venit et habitavit ad ilicem Mambre quae erat in Ebron et aedificavit ibi altare domino | h00243a | SCRV |
| Ave martyr gloriosa Barbara quae generosa paradisi vernans rosa castitatis lilium | Ave virgo pulchra tota castitatis fonte tota dulcis mitis et devota vas virtutum omnium | Ave criminis ignara sponsum audi voce clara veni pulchra veni cara veni coronabilis | Ave Barbara serena pulchra quasi luna plena singulari cantilena sponsum agni sequeris | Salve fulgens margarita in corona Jesu sita tam in morte quam in vita nobis sis propitia | Salve lucens caeli stella nos tuere a procella hujus mundi sed in cella nos laetemur caelica | g02770 | Sq |
| Dies sanctificatus illuxit nobis venite genites et adorate dominum quia hodie apparuit lux magna in terra | h02850 | ANT |
| In templo domini omnes dicent gloriam et sedebit dominus rex in eo et benedicet nobis in pace | h01459 | ANT |
| Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis non in aeternum irasceris nobis | h01478 | ANT |
| Kyrie Rex saeculorum consolator maestorum susceptor contritorum et sola spes maerentum eleison | Kyrie Deus fortis sanctus et immortalis qui caelis dominaris ac potens es in terris eleison | Kyrie Rex immense qui sola potestate concludis quod est omne disponendo benigne eleison | Christe Quem dei patris verbum credimus Mariae filium patri coaeternum et unigenitum per te cuncta manent veritas et vita Emmanuel eleison | Christe Principium et finis qui mortem passus es pro nobis miserere lapsis rebus terrae pronis et peccato fessis quos morte levasti misericors eleison | Christe splendor karissime dei patris primogenite cum quo manens vere simul et aeterne nostri miserere reparator vitae cunctipotens eleison Spiritus bone dator gratiae distributor Karitatis et actor patri natoque consors eleison Trinitatis deus vera unus es in natura cui est sola majestas et aequalis potestas eleison | Kyrie Rerum factor caelorum fabricator cunctorum dominator omniumque redemptor nostri clemens sis memor eleison | ah47040 | Ky |
| Domine refugium factus es nobis a generatione in progenie et miserere nobis | h00802 | PSLM |
| Qui respicit in terra et facis eam tremere miserere nobis domine | h00168 | RS |
| Nobilem Christi famulam diserta voce cantemus decus aemulatam feminae fortis sacra cui profudit pagina laudes | Cui fides vivax pia spes amorque in deum fervens operum bonorum fertilis radix amor unde fratrum nascitur ultro | Motus illius meritis remitte sontibus nobis scelus omne Jesu ut tibi puro resonemus aequas pectore laudes | Sit Patri summo decus atque virtus laus tibi nato celebrisque cultus flamini sancto parilis potestas nunc et in aevum | a03237 | H |
| Deposcens per concesso sibi perpetim praemio robur nobis quo lupo resistamus nequissimo sicut ipse catholico prophanae genti resistit in templo discutiens cum studio fidei lumen illam convincendo et in aulae stellantis fastidio valeamus gaudere cum domino deposcimus | a07638.Tp1 | Psl |
| Vidi in medio candelabrorum aureorum filium hominis amictum stola alba caput ejus et capilli sicut lana munda oculi ejus ut flammam ignis et cum vidissem eum factus sum sicut mortus et extendens manum suam confortavit me dicens mihi ego sum primus et novissimus milia milium angelorum cum senioribus adoraverunt dicentes benedictio et honor et gloria deo nostro qui dedit nobis victoriam | h00406b | SCRV |
| O deus omnipotens qui trinus et unus es per merita sanctorum martyrum tuorum nobis veniam tribue et nos in pace digneris custodire alleluia | a02097 | A |
| Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | (A) Qui sedes ad dexteram patris solus invisibilis rex miserere nobis | (B) Rex regum gaudium angelorum deus miserere nobis | (C) Lux indeficiens pax perpetua hominumque redemptio miserere nobis | (Ia) Angus dei miserere nobis eia et eia | (Ib) Hic est verus agnus de quo Johannes exclamavit dicens | (Ic) Hodie natus est nobis rex regnum dominus hodie nobis venit salus mundi redemptio nostra eia dicamus omnes | (Id) In Jordane baptizavit ovans et dicens | (Ie) Quem Johannes in deserto praedicavit ovans et dicens ecce | (If) Redemptor mundi qui nasci dignatus es hodie pro salute mundi miserere nobis eia eia | (Ig) Summe sacerdos emitte vocem tuam et recita nobis angelorum cantica quam praecinerunt regi nato domino | (D) Interventu beatae Mariae virginis deus | (E) Interventu beati confessoris et doctoris Martialis rex | (F) Interventu beati levitae et martyris Martini rex | (G) Interventu beati levitae et martyris Stephani rex | (H) Majestas lucis aeterne deus conditor | (K) O admirabilis atque ineffabilis rex | (M) Trinitas inseparabilis deitas | 509505.Tp2 | Ag |
| Jubilemus salvatori qui spem dedit peccatori consequendi veniam | Quando Saulum increpavit et conversum revocavit ad matrem ecclesiam | Saulus caedis et minarum spirans adhuc aventarum in Christi discipulos / Impetravit ut ligaret et ligatos cruciaret crucifixi famulos | Quem in via Jesus stravit increpatum excaecavit lucis suae radio | Qui consurgens de arena manu tractus aliena clauditur hospitio / Fiet jejunat orat credit baptizatur lumen redit in Paulum convertitur | Saulus praedo nostri gregis Paulus praeco nostrae legis sic in Paulum vertitur | Ergo Paule doctor gentis vas electum nostrae mentis tenebras illumina | Et per tuam nobis precem praesta vitam atque necem aeternam elimina | ah10379 | Sq |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terram | h04029a | ANTV |
| Kyrie eleison Rex pie Domine sancti adorant semper eleison | Kyrie eleison Voces nostras tu nobis digneris hodie exaudire | Kyrie eleison Vivificans hominem simul et cuncta eleison | Christe eleison Hagie infiniteque judex noster nostras preces suscipe eleison | Christe eleison Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne eleison | Christe eleison Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison | Kyrie eleison Consolator qui es flamen quoque alme vivifice eleison | Kyrie eleison Lux de luce Deus de Deo [...]| Kyrie eleison [Benigne] suscipe semper preces nostras vocesque eleison [...] potestas in aeterna saecula (...) | ah47011.1 | Ky |
| Accingimini filii potentes et estote parati pugnare in proelio quoniam melius est nobis more in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat | 001228 | A |
| Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | h04134a | ANTV |
| Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperire nobis scripturas | g03246a | AlV |
| Beate martyr Januari qui cum tuis felicibus collegis nunc inhabitas in atriis dei eisdem tibi adjunctis apud eum qui te elegit et assumpsit intercede pro nobis | 001576 | A |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna gaudeat chorus caelestium gaudeat chorus caelestium in trinitate et sacrificio hymnum cantet divino gaudio mater patris divinum filium concepisti concendo proprium cum castitate nostri remedio conditorum non obstat ratio o genetrix tui genitura caeli plaudent stellaeque natura nativitate rider sol radio crescit nato deo dominio angelorum virgo mater pura sine viro fructum paritura humanitate caelestis contio convalescit tuo nato pro salve salus humani generis salva sanos roga pro miseris inmediate nostri remedio contulisti sedentem solio roga patrem pro nobis miseris manda natum et mater diceris virginitate da ut inditio quiescamus cum tuo filio in excelsis | 509504.Tp47 | Sa |
| Congaudendum est matri ecclesiae quae colit festum filiae beatae Mariae in qua peccatores consolantur pro qua angeli in caelis jucundantur dum pastor inveniens perditam de morte perduxit ad vitam ad quam ut et nos perveniamus pro nobis ipsa intercedat quaesumus | 200868 | A |
| Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum pophetarum suorum qui a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati | Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per visceram misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbrae mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | h04285a | ANTV |
| Festinemus ingredi in illam requiem ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis aexemplum vivus est enim dei sermo et eficax et penetrabilior omni gladio accipiti et pertigens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque ac medularum et distretor cogitationum et intentionum cordis et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt ejus ad quem nobis sermo habentes autem pontificem magnum qui penetravit caelos Jesu filium dei teneamus confessionem | a08273 | L |
| Emitte nobis fili dei lucem et veritatem tuam ut perducamur in sinum misericordiae gloriosae matris tuae | a08310 | A |
| Mente pura te oramus potestas diva Ut precibus nostris faveas | Per immensam clementiam Confregisti nam tu vasa | Hostis malignissimi fortia Cum pro nobis suscepisti poenam | Vivificae crucis a plebe Judaea exortus es ex qua Ergo nos tua tuta custodia firma quia fragilia | In nobis perstant omnia et mitte opitulamina ab arce superna Nobis famulis qui tua laudamus trophaea praeclara canendo sonora | Praesta quoque superna angelorum clara gaudia Ut in aevum cantica tibi decantemus jubilando Alleluia | ah07243 | Sq |
| Generosa virgo Walburgis supplicum semper fidissima consolatrix in te nobis portus salutis ad te clamantes exaudi rogamus et misericordiam quam de te praedicamus primi sentiamus | 201945 | A |
| Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissimae fidei signabatur Christo laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Hic ante illius adventum littera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur Christo conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum Christum emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo Christi nec non renatos sanctus spiritus | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos superis pacatos et concordes junxerat | Jesus Christus redemptor noster et plastes | ah53032 | Sq |
| Salvete agni electa turba | Quae innocentis patimini pro corona | Atque Herodis ob crimina metitis poli regna | Carnifex furit cum saevitia | Quod Christus suffert patientia | Sed malum daemonis suscepit miseria | Cum Christi flosculos accepisset gloria | Quorum tu Christe pia precamina | Adsumas o quaesumus voce submissa | Precibus ut horum deleas clemens nostra peccata | Qui tibi sanguine famulabantur antequam lingua | Quos tu pro sanguine minuto caelitus ampla semper ornas altaque corona | Quae non deficiet et sine fine perennis constat summo lumine decora | Cujus nos socios pone Christi dextera | Cum ipsis pariter nobis dando praemia | Quorum in laudibus terimus labiola | Atque cum vocibus levamus praecordia | Ad laudem Christi per saecla | ah53161 | Sq |
| Clamemus ad dominum ex toto corde et inclinemus corda nostra ad sermones ejus quia dies domini sicut fur in nocte ita veniet dum dicimus pax est et securitas subito venit in nobis turbatio vigilare ergo opportet et orare | h02053 | RS |
| Credo in unum deum patrem omnipotentem | Factorem caeli et terrae | Visibilium omnium et invisibilium | Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et | Ex patre natum ante omnia saecula | Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero | Genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt | Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Et homo factus est | Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato | Passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas | Ascendit ad caelos sedit ad dexteram patris | Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos | Cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et cum glorificandum | Qui locutus est per prophetas | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | Et vitam venturi saeculi amen | h04444 | VAR |
| Ecce dies celebris lux succedit tenebris morti resurrectio | Laetis cedant tristia cum sit major gloria quam prima confusio | Umbram fugat veritas vetustatem novitas luctum consolatio | Pascha novum colite quod praeit in capite membra sperent singula | Pascha novum Christus est qui pro nobis passus est agnus sine macula | Hosti qui nos qui circuit praedam Christus eruit quod Samson praeinnuit dum leonem lacerat | David fortis viribus a leonis unguibus et ab ursi faucibus gregem patris liberat | Quod in morte plures stravit Samson Christum figuravit cujus mors victoria | Samson dictus sol eorum Christus lux est electorum quos illustrat gratia | Jam de crucis sacro vecte botrus fluit in dilectae penetral ecclesiae | Jam calcato torculari musto gaudent debriari gentium primitiae | Saccus scissus et pertusus in regales transit usus saccus fit soccus gloriae caro victrix miseriae | Quia regem peremerunt rei regnum perdiderunt sed non deletur penitus Cain in signum positus | Reprobatus et abjectus lapis iste nunc electus in tropaeum stat erectus et in caput anguli | Culpam delens non naturam novam creat creaturam tenens in se ligaturam utriusque populi | Capiti sit gloria membrisque concordia | ah54144 | Sq |
| Nativitas Mariae virginis quae nos lavit a labe criminis celebretur hodie dies est laetitiae De radice Jesse propaginis hanc eduxit fons veri luminis manu sapientiae templum suae gratiae Stella nova noviter oritur cujus ortu mors nostra moritur Evae lapsus jam restituitur in Maria Ut aurora surgens progreditur sicut luna pulcbra describi super cunctas ut sol erigitur virgo pia Virgo mater et virga unica virga fumi sed aromatica in te caeli mundique fabrica construitur Te signarunt ora prophetica tibi canit Salomon cantica canticorum te vox angelica protestatur Verbum patris processu temporis intrat tuum sacratum corporis in te totum nullum tale fronde flore germine Medicina Christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia Quos tormento vis fervire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia | ah54188 | Sq |
| Spe mercedis et coronae stetit martyr in agone ad mortem oboediens | Morte Christum imitatus fide firmus et firmatus firmo gressu gradiens | Furit furor militaris ut vir sacer sacris aris immoletur hostia | Quem occidunt saevientes introducunt nescientes ad aeterna gaudia | Christe felix hic athleta qui subire mente laeta mortem non abhorruit | Ut sis salus infirmorum et medela peccatorum gratiam promeruit | Caeci claudi surdi muti sunt ad usum restituti divina clementia | Non est morbus quem non curet si morborum non obduret tarda diffidentia | Hostes Christi Christo cedunt signa signis dum succedunt argumenta fidei | Ergo martyr invocetur ut per eum nobis detur ad superna provehi | ah55009 | Sq |
| Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam | Tu beatus es Bariona cui aspirat sua dona quasi nato spiritus | Quod caro sanguisque nescit per patrem tibi patescit revelatum caelitus | Tibi claves dono dedit quibus porta caeli cedit praevalentque inferis | Potestate formidanda his ligas illic liganda tuta sunt quae solveris | Te piscantem piscatoris ad capturae melioris usum traxit gratia | Cuncta linquis navi spreta temporalis mundi meta judices ut omnia | Apostolis principaris dominoque sociaris in tributi pretio | Transformati tu Messiae Moysique et Eliae frueris colloquio | Sicco pede calcas mare Malchum truncas fles amare dum pungit negatio | Sic deiectum patientis et erectum resurgentis redintegrat visio | Ter confessus ter negatum gregem pascis ter donatum vita verbo precibus | Claudus salit et Tabitha iterata calet vita viam paras gentibus | Infirmis umbra mederis defraudantes gravi feris conjuges supplicio | Tu vinclis liber laxatio portis exis reseratis duce fretus praevio | Caecus videt mutus fatur languor fugit duplex datur salus Antiochiae | Funus surgit magus cadit consecrator Romam vadit crucis et victoriae | Illum sequens pendens cruce scandis caelum quo te duce nobis detur aditus | Janitor ingressum pande quo nos lucis non mutandae foveat intuitus | ah55285 | Sq |
| Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia | g02630 | Sq |
| Gaudete et exsultate omnes populi quia natus est nobis hodie salvator mundi in civitatem David cujus regnum non corrumpetur et pacis ejus non erit finis ipse consolabitur omnes lugentes et qui sedent in regione umbrae mortis faciet lumen videre | h02239 | RS |
| O pater piisime Deus nobis miserere | Libera nos a malis omnibus supreme genitor | In tuo nos famulatu conserva Deus magne et clementissime | Christe Jesu fili Dei factor orbis atque redemptor | Tu nos redimere dignatus es tu nos semper custodias | Qui es venturus mundum judicare de poenis nos libera gehennae amarae | O sancte spiritus alme Deus tuam nobis gratiam clementer infunde | Sancta trinitas Deus omnipotens gloria laus et honor tibi sit nunc et per cuncta saecula | ah47083 | Tp |
| Christe qui lux es et dies noctis tenebras detegis lucisque lumen crederis lumen beatum praedicans | Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | Ne gravis somnus irruat nec hostis nos surripiat nec caro illi consentiens nos tibi reos statuat | Oculi somnum capiant cor ad te semper vigilet dextera tua protegat famulos qui te diligunt | Defensor noster aspice insidiantes reprime guberna tuos famulos quos sanguine mercatus es | Memento nostri domine in gravi isto corpore qui es defensor animae adesto nobis domine | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 830070 | H |
| Rector cosmi pie devotis nobis subveni eleison kyrie eleison benignitate sancta pater aeterne eleison kyrie eleison cunctorum delendo nefanda cordis nexorum eleison kyrie eleison orbis redemptor cruore proprio miseris eleison christe eleison qui de supernis ad nos venisti eleison christe eleison medendo nostro vulneri medice assiste eleison christe eleison qui supera et infera sancto foves numine eleison kyrie eleison et permanes simplex in trinitate eleison kyrie eleison custos atque protector propria cum subole pioque semper consolatore spiritu unus in deitate eleison kyrie eleison | ah47053 | Ky |
| O quanta est exsultatio angelis turmis et quam dulces in atris resonant laudes tibo o sancte Stephane namque perfrueris visione tui pro qua calcata mundi gloria nunc igitur poscimus nobis succurre pius | 203557 | A |
| Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen | a06853 | H |
| Nobis datus et formatus in electa virgine per infantem honoratus ventre clausum feminae novi lucem incolatus grato pandit ordine | 830263a | HV |
| Jesu corona celsior et veritas sublimior qui confitenti servulo reddis perenne praemium | Da supplicanti cetui obtentu hujus optimi remissionem criminum rumpendo nexum vinculi | Anni recurso tempore dies reluxit lumine quo sanctus hic de corpore polum migravit praepotens | Hic vana terrae gaudia et lutu lenta praedia polluta cuncta deputans ovans tenet caelestia | Te Christe rex piissime hic confitendo jugiter calcavit hostem fortiter superbum ac satellitem | Virtutum actu et fide confessionis ordine jejuna membra deferens dapes supernas obtinet | Plus currit in certamine confessor iste sustinens quam martyr istum sufferens mucrone fundens sanguinem | Proinde te piissime precamur omnes supplices ut hujus almi gratia nobis remittas debita | Gloria tibi domine gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | 830352 | H |
| Miserere miserere miserere Jesu bonae peccatis nostris finem pone | Prosternati omnes rogamus ut ignoscas supplicamus et dimittas exoratus | Audi Christe et intende et gementes consolare pater pie rex aeterne | Factor noster et redemptor plebi tueris protector peccatorumque induitor | Tu pro nobis formam servi assumere voluisti jam memento servis tuis | Quia Lazarum quadri da annum de sepulchro suscitasti gloriam tuam manifestati | Qui latronem confitentem paradiso collocasti et alium condemnasti | Crucis tuae nos protege quos peream redemisti dextera tua nos custodi | Peregrinis seu genis viduis atque pupillis protector pius esto illis | Defunctis requiem dona paradisique concede in aeterna emenitate | h04631 | PRCS |
| Peccata nostra dominantur nobis et in tribulatione magna sumus placare jam domine et libera nos | h02433 | RS |
| Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania | Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus | Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum | Qui habitat in caelis irridebit eos et dominus subsannabit eos | Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos | Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram | Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore | Apprehendite disciplinam nequando irascatur dominus et pereatis de via justa | Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo | 920002 | PS |
| Gaudet caterva nobilis dei repleta gratia trium sanctorum martyrum praeclara est solemnitas | Templum beata trinitas perenne condidit sibi ex quo novum depromitur dulcissimumque canticum | Hi tres viri concorditer ad passionem veniunt in trinitatis nomine hostem vicerunt pessimum | Faustus benignus primus est effectus hujus temporis condigna non est passio fratres futuram gloriam | Beatus Januarius aperta inquit janua est jam nobis ut gaudia caeli fruamur optima | En martialis prebuit ascensus almum omnibus sanctis te deo ut gloria in cuncta dicarit saecula | Judex iniquus et pessime servos dei cur afficis cur vanis profanis colis deos falsos suscipis | Furore tunc tyrannus est accensus inquit mittite qui nostra audet temnere in igne isto mittite | Intrant beati martyres laeti caminum concinunt hymnum deo et canticum novum piis concentibus | Abjecta carnis sarcina mittunt in astris spiritum Christum vident quem diligunt venientem cum sanctis angelis | Orate ad deum viri sancti ut repellet a nobis mala et conferat nobis bona pacemque donet omnibus | Precamur almi martyres per unum et trinum deum dirum ut jugum jam velociter quod sustinemus auferat | Clemens deus propitius solatium viventibus et mortuis fidelibus paradisi amenitate confoveat | Non patri sit | a07019 | H |
| Maria exsultavit in spiritu et dixit benedico te qui dominaris super omnem benedictionem benedico habitaculum gloriae tuae benedico te cui factum est habitaculum in utero meo et benedico omnia opera manuum tuarum quae oboediunt tibi in omni subjectione benedico dilectionem tuam qua nos dilexisti benedico omnia verba quae exierunt de ore tuo quae data sunt nobis in veritate enim credam quia sicut dixisti sic fiet alleluia | 003701 | A |
| In finem in hymnis psalmus cantici David | Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri | Ut cognascamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Laetentur et exsultent gentes quoniam judicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Terra dedit fructum suum benedicat nos deus deus noster | Benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae | 920066 | PS |
| Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum | 920113 | PS |
| Psalle ludens Thalia et melos chorda nobili concrepa | In tanta matris Dei gratia | Qua plena manebit per saecula | ALLELUIA Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti POST PARTUM VIRGO INVIOLATA PERMANSISTI | Dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque fragilis memor esto saeculi et totius sceleris oratrix DEI GENITRIX | Intercede pro nostris pia delictis et multimodis simul nequitiis qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis INTERCEDE PRO NOBIS | ah49461 | Tp |
| Sancta virgo Maria regis semper invicta mater castissima ora et intercede per cunctis sidentibus tuis patrociniis ut nobis dominus peccata dimittat pacem tribuat morbos depellat aeris temperiem et fruges nobis terrae concedat feritatem gentium comprimat atque in omni necessitate se invocantibus ad esse dignetur amen alleluia | a01194 | A |
| Regnum ejus magnum et potestas illius alta | Per quem sublimatum semper tenens principatum | Qui per lignum crucis signum nobis ostendisti triumphum | Te laudamus o rex caelorum | Tibi laus et imperium | Semper regnans in aeternum JESU | ah47235 | Tp |
| Recordare virgo mater dum steteris in conspectu dei ut loquaris pro nobis bona et ut avertat indignationem suam | 502003.1 | Of |
| Paradisi portas aperuit nobis jejunii tempus suscipiamus illud orantes et deprecantes ut in die resurrectionis cum domino gloriemur | 007348 | R |
| O beata Caecilia quae duos fratres convertisti et Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti intercede quaesumus pro nobis cum virginum choris ut cum anima nostra ex hoc mortali corpore exierit tecum sequemur agnum quocumque ierit | 205664 | A |
| Jesu redemptor omnium perpes corona praesulum in hac die clementius indulgeas precantibus | Tui sacri qua nominis confessor almus claruit hujus celebrat annua devota plebs solemnia | Qui rite mundi gaudia hujus caduca respuens aeternitatis praemio potitur inter angelos | Hujus benignus annue nobis sequi vestigia hujus precatu servulis dimitte noxam criminis | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen | a00472.1 | H |
| Cumque compleverint omnia clamabunt in fortitudine laevite et advena pupillus et vidua simulque et omnis populus una voce respice domine de sanctuario tuo et esto placabilis super populum tuum quem visitasti et respexisti in labore suo ut cognoscamus te semper dominare nobis et offeramus primitias terrae nostrae quam dedisti nobis | h02967b | SNOV |
| Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largiaris consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | 509504.Tp13 | Tp |
| Hic est ille Leonardus qui miram habet potestatem solvendi ligatos et ligandi tyrannorum animos solvat ergo quaesumus et nos et in nobis liger sensus in probes | 207056 | A |