- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007901 | R | Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus qui supra pectus ejus recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit et verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit |
| 007901a | V | Spiritus sancti gratia debriatus ceteris altius divinitatis patefecit arcana |
| 007901Pza | [M] | Justus Joannes et dilectus |
| 007901za | V | Fluenta evangelica de Christi ... |
| 007901zb | V | Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Joannes verbi dei gratiam |
| 007901zc | V | Spiritus sancti gratia debria |
| ah52137 H | Jam regina discubuit sedens post unigenitum nardus odorem tribuit Bernhardus tradens spiritum | Dulcis reginae gustui fructus sui suavitas dulcis ejus olfactui nardi Bernhardi sanctitas | Venit sponsa de Libano coronanda divinitus ut Bernhardus de clibano veniret sancti spiritus | Quae est ista progrediens velut aurora rutilans quis est iste transiliens colles sancti conjubilans | Haec gloria terribilis sicut castrorum acies haec gratia mirabilis ut Assueri facies | Ora pro nobis dominum praedulcis fumi virgula inclina patrem luminum pastor ardens ut facula Amen |
| g01090.Tp101 Tp | Hodie spiritus sancti gratia repleantur corda nostra dicite eja SPIRITUS DOMINI |
| ah53070 Sq | Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti |
| ah54030 Sq | Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama |
| ah55339 Sq | Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio | Arcem diaconii sub patris Valerii regebat arbitrio | Linguae praesul impeditae deo vacat et levitae verbi dat officia | Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia | Dumque fidem docet sanam plebem caesaraugustanam comitante gratia | Saevit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia | Post auditam fidei constantiam jubet ambos protrahi valentiam sub catenis | Nec juveni parcitur egregio nec aetas attenditur ab impio sancti senis | Fessos ex itinere pressos ferri pondere taetro claudit carcere negans victualia | Sic pro posse nocuit nec per voto potuit quia suos aluit Christi providentia | Seniorem relegat exsilio juniorem reservat supplicio praeses acerbiori | Eculeum perpessus et ungulam Vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori | Dum torretur non terretur Christum magis profitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia | Ardet vultus inhumanus haeret lingua tremit manus nec se capit Datianus prae cordis insania | Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus | In lectulo tandem repositus ad superos transit emeritus sicque suo triumphans spiritus est principi praesentatus | Non communi sinit jure virum tradi sepulturae legi simul et naturae vim facit malitia | In defunctum judex saevit hinc defuncto laus accrevit nam quo vesci consuevit reformidat bestia | En cadaver inhumatum corvus servat illibatum sicque sua sceleratum frustratur intentio | At prophanus Datianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio | Non tenetur a molari nec celari potest mari quem nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia | Ustulatum corpus igne terra mari fit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| 602817a V | Merito igitur sancti spiritus gratia redundabat quae se totis visceribus Christo placituram praeparabat |
| ah54177 Sq | Omnes una celebremus celebrando veneremur Christi nunc sollemnia Ecce dies magnus dei dies summus requiei dies est dominica In qua mundus sumpsit exordium in qua vita coepit initium haec est dies In qua Christus contrivit inferos plasma suum vexit ad superos haec est dies In qua pax apostolis datur clausis januis a divino munere In qua sancti spiritus sunt repleti gratia doctores ecclesiae In eodem sumitur tuba evangelii praedicandi populo Est in hac prohibitum ne fiat pontificum nisi consecratio Ergo debet venerari et devote celebrari dies tam sanctissima Venerando celebremus et devote postulemus ut die novissima In aeterna requie nostrae vivant animae redemptoris gratia Ibi felix qui meretur ut cum Christo collocetur in caelesti patria |
| a01733 A | Suffragante domino beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut male vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur |
| 008220 W | Tibi laus tibi gloria R. Tibi gratia spiritus sancti |