Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Quae non movent immo fovent ventus flumen pluvia quam electi architecti cuncta aedificia Quam decora fundamenta quae concinunt sacramenta umbae praecurrentia latus Adae dormentis Evam fudit in momentis copulae premordia Arcam ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium prole sacra tandem feta anus sacra ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatum et camelus adaquatum ex Rebeccae hydria hic in aures et armillas ornat sibi ut per illas viro fiat congrua Synagoga subplantatur et Jacob dum divagatur nimis freta littore lipam Liam latent multa quibus Rachel videt fulta parit nubit federe In bivio tegens nuda geminos parit ex Juda Tamar diu vidua hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Hic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tinctus sanguine hic transitur Rubens unda Aegyptos sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena haec mandata legis dena sed in arca federis haec sunt sedis ornamenta haec in Aaron indumenta quo praecinxit ponderis Hic Urias viduatur Bersabae sublimatur sedis consors gloriae hic regis varietate vestis instat deaurate sic regum filiae Huc venit Austri regina Salomonis quam divina condidit sapientia haec nigra est sed formosa mirra et thure firmosa magna pigmentaria Hic futuraque signa obumravit reservavit nobis dies gloriae jam in lecto tam dilecto quiescamus et psallamus assunt enim nuptiae Quarum tenet principium intubis epulantium et simis per psalterium sponsum millena milium una laudant melodia sine fine dicentia amen in aeternum
Plausu chorus laetabundo hos attollat per quos mundo sonant evangelia | Voce quorum salus fluxit nox praecessit et illuxit sol illustrans omnia | Curam agens sui gregis pastor bonus auctor legis quattuor instituit | Quadri orbis ad medelam formam juris et cautelam per quos scribi voluit | Circa thema generale habet quisque speciale stili privilegium | Quos designat in propheta forma pictus sub discreta vultus animalium | Pellens nubem nostrae molis intuetur jubar solis Joannes in aquila | Supra caelos dum conscendit sinu patris deprehendit natum ante saecula | Os humanum est Matthaei in humana forma dei distantis prosapiam | Cujus genus sic contexit quod a styrpe David exit per carnis materiam | Rictus bovis Lucae datur in qua forma figuratur nova Christus hostia | Ara crucis mansuetus his mactatur sic et vetus transit observantia | Est leonis rugientis Marco vultus resurgentis quo claret potentia | Voce patris excitatus surgit Christus laureatus immortali gloria | His quadrigis deportatur mundo deus sublimatur istis arca vectibus | Paradisi haec fluenta nova fluunt sacramenta quae irrorant gentibus | Non est domus ruitura hac subnixa quadratura haec est domus domini | Glorietur in hac domo qua beatus vivit homo deo junctus homini