| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008256 | H | Agnetis festum martyris deo |
| 008256a | HV | Quam auro texta cyclade |
| 008256b | HV | Haec minas sprevit principas |
| 008256c | HV | Haec strinxit luxus juvenum |
| 008256d | HV | Psallamus ergo strenui laudes |
| 008256e | HV | Precamur virgo fulgida nobis |
| 008256f | HV | Laus patri invisibili laus |
| ah08103 Sq | Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula |
| a00176 H | Rex sanctorum angelorum totum mundum adjuva | Ora primum tu pro nobis virgo mater germinis et ministri patris summi ordines angelici | Supplicate Christo regi coetus apostolici supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum | Implorate confessores consonentque virgines ut donetur magnae nobis tempus indulgentiae | Omnes sancti atque justi nos precamur cernui ut purgetur omne crimen vestro sub oramine | Hujus Christe rector alme plebis vota suscipe qui plasmasti protoplastum et genus gignentium | Mitte sanctum nunc amborum spiritum paraclitum in hanc plebem quam recentem fons baptismi parturit | Fac in terra fontis hujus sacratum mysterium qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore | Et laetetur mater sancta tota nunc ecclesia ex profectu renascentis tantae multitudinis | Praesta pater atque nate compar sancte spiritus ut te solum semper omni diligamus tempore |
| 006759Pa Tp | Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida regis porta o virgo sola Christi carissima suscipe pia nostra precamina quae nunc flagitant devota corda et ora nostra ut pura pectora sint et corpora tu da per precata dulcissima nobis concedas veniam per saecula o benigna quae sola inviolata |
| g02828 Tc | Laus tibi Christe filio Mariae tu nobis assiste precamur in hac die cottidie nos pie respice et preces nostras ad te dirige o virgo gloriosa mater gratiosa rosa formosa stella luminosa audi et exaudi decantantes stantes teque collaudantes Maria dei mater gratiae |
| a06862 H | Ecce micantia veluti sidera nostrae Euphemiae certatrix trophea revolvens advexit anni rotatile cursu nobis jam celeri | Vota cum gaudiis crimina lacrimis mixta perpandere nunc omnes quo imus causa piaculi venite praepetes Christo regi persolvere | Laudum excubia donat qui copiam virtutis dimicet utque viriliter eum quaerentium ipsum ceu propter animolas comperdere | Hoc tali exemplo virgo nam insequens sive cum socio sevi laventia teatra respuens Christi concremata amoris jam igniculo | Gliscunt praecordia oppido virginis caelestem principis adire thalamum reppulit horridi ob hoc edictio prisci nempe proconsulis | In omnem qui jubet jure provinciam suum observantem praeconem tonare talicum jussio agnita fuerit tubae vozque ut ilico | Usque se impronans humi confinia dii vestigiis martyr sit prostratus collaudans adoret venerans excolans libamenque exhibeat | Sicque repperitur istius sanctio legis violatrix fore Euphemia inquiens licitum neve existere fasma martyr purifica | Haec ubi factum est pate proconsuli suis mox affore jubet optutibus coram Euphemiam inquiens cur evitata nec legis fulgida | Cedens si placide meo intenderis salubri ortamine hoc a proposito discedes tenui fungi eximiis merebis nam honoribus | Rennuens tetrico damnatus carceris servi ergastulo cum sibi compares distincti numero septem septies Christo pro mori nitens | Ita cruentior lupo ingrediens sanctam ab agminae sanctorum eripiens posset quod opinans hanc fonsam fragili sexu tandem illicere | Ut quam optinantem prospexit militam proconsul mox Christi rotarum fieri ita compositum argumentum jubet per quo trita occuberet | Haec post per alia virgo pertolerans poenarum genera adscitur expirans caeli agminibus bravium perpetim regnatura percipiens | Ob hoc te cernua coors fidelium cuncta expostulat mente piissima patrona diluas errorum ut notas tuis omnium meritis | Passis vel copiam sanctae deifica orbem per terrarum omne ecclesia diffusa redundet prava sunt odiens cuncta probaque amplectens | Praestare dignare pater ingenite prole cum genito regnansque perpetim sancto cum spiritum omne per saeculum sustentans piae condita | Amen |
| ah54277 Sq | Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium | Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti vitae via tibi triplex jerarchia digna dat praeconia | Virga Jesse florida stella maris fulgida sidus verae lucis | Fructum vitae preferens et ad portum transferens salutis quos ducis | Florens hortus aegris gratus puritatis fons signatus dans fluenta gratiae | Thronus veri Salomonis quem praeclaris caeli donis ornavit rex gloriae | O regina pietatis et totius sanctitatis flumen indeficiens | In te salva confidentes salutari sitientes potu nos reficiens | Ad te flentes suspiramus te gementes invocamus Evae proles misera | Statum nostrae paupertatis vultu tuae bonitatis clementer considera | Cella flagrans aromatum apotheca charismatum salutaris | Tuam nobis fragrantiam spirans infunde gratiam qua ditaris | Dulcis Jesu mater bona mundi salus et matrona supernorum civium | Pacem confer sempiternam et ad lucem nos supernam transfer post exilium |
| ah08047 Sq | Virgo es sacra o genitrix Maria stella maris et fulgida | Te famina olim jam vatum dixerant venturam | Ex Jesse egressa radice puerpera Dominum paritura | Nec non et regia Davidis prosapia fulgens ut sol et luna | Hodie te virgo benigna caelorum reboat agmina mundo natum | Atque tellus rite globosa omnium recinunt laudiflua cantica | Quae polorum viscera sacra regem gestans in tua | Ante partum virgo refulgens et post partem integra | Tu nostra laxa vincula dira o regina virginum lucerna | Pro nobis roga filium alta Deum pium sedulo sub astris | Ut suos famulos conservet protegat ac foveat | Donando misertus caelorum regna semper praeclara per saecula cuncta | Atque eo carmina modulemur sacra in gloria | Gaudentes aeterna diu viventes ac jucundantes per tempora longa Amen |
| 601617 R | O praeclara stella maris virgo mater singularis quae cognatam visitasti Joannem illuminasti prole praeclarissima te precamur in hoc festo sis solamen omni maesto fuga mortem confer sortem nobis in caeli patria |
| g02697 Al | Alleluia O praeclara stella maris virgo mater singularis quae cognatam visitasti Joannem illuminasti prole praeclarissima te precamur in hoc festo sis solamen omni maesto fuga mortem confer sortem nobis in caeli patria |
| ah37058a Sq | Rex laudes Christe nostras vultu nunc sereno capias | Impius ne nobis hostis ut optat noceat Pectora sed casta spiritus sanctus protegat | Tu princeps pastorum populum hunc jugiter Petre serva Laxara crimina cui data omnia constant humana | Qui super caerulea valuisti pergere aequara Obtente tuo praesta crimina ne nos praemant gravia | Ave virgo Maria virginum colenda facta luminis porta fulgida filiique gravida creantis omnia Et nostri memor esto poscimus domina rebus malis expurga carminis nostri odas et libens a nobis audias | Nam Michaelis magna sunt suffragia nobis per aevum imploranda Spiritus atque omnia Christo famulantia nato et poli beata | Pulsisque jam temporibus Christe sancte te poscimus hostem praesta vincere poscit nullus ne nostra pereat Ut valeamus spiritu paraclito dante vitare futura thartaraei saeva maris data supplicia | Jesu tergere dignare animo mala Et ut te plebi largire ignea dona | Patri gloria laus et honor permaneat Cum spirito una potestas prole quoque beata per cuncta saecula |