- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008259 | H | Alleluia dulce carmen vox perennis gaudii alleluia laus suavis est choris caelestibus quod canunt dei manentes in domo per saecula |
| 008259a | HV | Alleluia laeta mater concinis |
| 008259b | HV | Alleluia non meremur nunc |
| 008259c | HV | Unde laudando precamur te |
| 920113 PS | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum |
| ah53101 Sq | Alleluia Claris vocibus inclyta cane turma sacra melodimata Voci mens bene concina sonent verbis pneumata concordia | Divina robusto tetrachorda plectro docta manus perite feriat Resultet virtutum pia lyra deo sonans nunc dragmata dulcisona | Est harmonia haec divina sonore virtutum liquidissima Mixta castitas ex qua intra in sede locata mixolydica | Hujus in te consisteria in immutabilia Quae mater es inviolata virgo quae puerpera | Iccirco tua deum fuere digna ferre viscera Quem non caelica neque terrea cincta claudunt spatia | Virginum o regina te canimus Maria per quam fulsere clara mundo lumina Tu salus orbis alma tu caeli porta facta per te saeculo vita omni dedita | Caelicis terrea tu jungis divinis humana Paradisiaca per te nobis patet janua | Adesto famulis piissima influa jam suspendens prece pericula Audi fidelia precamina impetrata deferens caelitus veniam | Et quiete nobis temporum inclita Hac in vita nostra dirige opera | Post funera urania nos duc ad habitacula Quo laetemur omnes una tecum per cuncta saecula | Exclament nunc omnigena amen redempta |
| 002530.1 A | Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia |
| ah07218 Sq | Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica ornarunt mire dogmata qua fulsit nitida luculentur per ampla orbis climata | Verbi nec non fructifera sevit divini semina mentium per arva pellendo quoque cuncta noctis nubila | Hinc famina fundens diva utpote coelestia ferens in se numina | Sublemavit catholica vehementer culmina sancta per eloquia | Is nempe celsa compos gloria nunc exsultat inter laetabunda coelicolarum ovans contubernia | Sublimis exstat sede superna fruens vita semper inexhausta sat per saluberrima Christi pacua | O dignum cuncta laude praecelsa praesulem tanta nactum gaudia virtutum propter merita quibus viguit ardens velut lampada | Nos voce clara hunc et jucunda dantes oremus preces et vota quo nobis ferat commoda impetret et aeterna poscens praemia | Quod petit praesens caterva praesulum gemma devota rependens munia mente sincera favens da sibi precum instantia scilicet ut polorum intret limina | Quoniam intra palatia stantes suprema laeti gratulemus adepti polorum regna qui tua praesul sistentes hac aula jubilamus ingenti cum laetitia | Recintes dulcia nunc celsaque Alleluia |
| ah44104 Sq | Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia |
| ah07219 Sq | O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula |
| ah09009 Sq | Psalle turba canora fratrum dulcia nunc cantica | Melodimata domino quae juga rithmica | Qui se natum patria leemitica declarat nova persidera Ac hodie mystica magorum munera fecit esse sibi congrua | Gaude Bethlehem urbes inter electa quae monstrans regis crepundia Hic Emanuel hic Jesus vita nostra salvabit propria agmina | Quid Herodes tenera puerorum corpora mente mactas rabida quos perimis meliora tenent saecula Non per tua tempora fient vota pessima sed proles aequi voca preconata videbit crucis mysteria | Judea plebs indurata perpetuo vulnerata lacrimis dele jam patrata totiens scelere Saxa crepant tremefacta scinduntur vela divisa Herodes quaesita tu paras domino funetam | Da miseris praemia indulgens debita qui mundi geris delicta carne satus virginea Salvifica corpora atque mentes ad astra porta quo manent gaudia sine fine manentia Alleluia |
| 001796a AV | Dicant nunc Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt regem ad lapidis positionem quare non servabant Petram justitiae aut sepultum reddant aut resurgentem adorent nobiscum dicentes alleluia |
| 002530 A | Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget alleluia |
| 920117 PS | Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |