Full text:
Nulla nos vitae cruciet
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
SL
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008275 | H | Christe cunctorum dominator alme plebs tibi supplex resonat in aula annuo cujus redeunt colenda tempore festa |
| 008275.1 | H | Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant colenda tempore festo | Haec domus fite tibi dedicata noscitur in qua populus sacratum corpus assumit bibit et beatum sanguinis austum | Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimutque noxas crismate vero genus ut crehetur Christicolarum | Hic salus aegris medicina fessis lumen orbatis veniamque nostris fertur offensis timor atque meror pellitur omnis | Daemonis saeva perit hic rapina pervicax monstruum pabet et retenta corpora linquens fugit in remotas ocius umbras | Hic locus nempe vocitatur aula regis inmense niveaque caeli porta que vitae patriam petentes accipit omnes | Turbo quam nullus quatit aut vagantes |diruunt venti penetrantque nimbi non tetris ledit piceus tenebris tartarus horrens | Quaesumus ergo deus ut sereno annuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi | Nulla nos vitae cruciet molestas sint dies laeti placideque noctes nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes | Hic dies in quo tibi consecratam conspicis aram tribuat perenne gaudium nobis vigeatque longo temporis usu | Gloria summum resonet parentem gloria natum pariterque sanctum spiritum dulci moduletur hymno omne per aevum |
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008275 | H | Christe cunctorum dominator alme plebs tibi supplex resonat in aula annuo cujus redeunt colenda tempore festa |
| 008275a | HV | Cerne quod puro deus in |
| 008275b | HV | Haec domus rite tibi dedicata |
| 008275c | HV | Hic sacrosancti latices |
| 008275d | HV | Hic salus aegris medicina |
| 008275e | HV | Daemonis saeva perit hic |
| 008275f | HV | Hic locus nempe vocitatur aula regis immensi nitidique caeli porta quae vitae patriam petentes accipit omnes |
| 008275g | HV | Turbo quam nullus quatit aut |
| 008275h | HV | Quaesumus ergo deus ut sereno adnuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi |
| 008275i | HV | Nulla nos vitae cruciet |
| 008275j | HV | Hic dies in quo tibi |
| 008275k | HV | Gloria summum resonet |
| 008275l | HV | Haec tuam plebem sacra cogit aedes haec sacramentis pia ditat usque caelicis escis alit in perennis munera vitae |
| 008275m | HV | Aequa laus summum celebret parentem teque salvator pie rex per aevum spiritus sancti resonet per omnem gloria mundum |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant colenda tempore festo | Haec domus fite tibi dedicata noscitur in qua populus sacratum corpus assumit bibit et beatum sanguinis austum | Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimutque noxas crismate vero genus ut crehetur Christicolarum | Hic salus aegris medicina fessis lumen orbatis veniamque nostris fertur offensis timor atque meror pellitur omnis | Daemonis saeva perit hic rapina pervicax monstruum pabet et retenta corpora linquens fugit in remotas ocius umbras | Hic locus nempe vocitatur aula regis inmense niveaque caeli porta que vitae patriam petentes accipit omnes | Turbo quam nullus quatit aut vagantes |diruunt venti penetrantque nimbi non tetris ledit piceus tenebris tartarus horrens | Quaesumus ergo deus ut sereno annuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi | Nulla nos vitae cruciet molestas sint dies laeti placideque noctes nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes | Hic dies in quo tibi consecratam conspicis aram tribuat perenne gaudium nobis vigeatque longo temporis usu | Gloria summum resonet parentem gloria natum pariterque sanctum spiritum dulci moduletur hymno omne per aevum | 008275.1 | H |
| Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus et christicola et mediolani indolis indigena charus tyranno erat nam principibus sub veste ad hoc mundiali militans fidei ut digna mulceret alloquia | [...] | Inter parentum lachrymas vel conjugum Christi coeperunt milites mollescere mentesque poenae ad dolores flectere sed tunc eorum coram erat coetibus Sebastianus belliger fortissimus | Mox quibus inter ipsos objiciens digni qui sanctos in medio consulto cunctos instruens alloquio mundique falsa esse lucra indicat caelestis regni praedicans insignia vitam finiri propter Christum imperat | Haec cum beatus aptius discerneret chorus cum lumen radians ab aethere Sebastianum afficit mox lucidum et palliatus juvenis sub lumine quo fertur eum imbui plenissime | Haec intra sedes acta sunt nicostrati jam prima cujus zoe uxor credidit bis ternos annos quae elinguis dux erat effecta jussu eloquens tunc martyris ejus cujus dictu rite prorsus insequid | Nam se boabat in tuere angelum sacrum tenere ante ipsum codicem per quem digesta hauriebat singula confestim omnes credi ad hoc clamitant ablutionemque ocyus expostulant | Sed semper ardens atque dignus providus Sebastianus imperat Nicostratum ut vincla tenti traditi in carcerer forent quo acti cum jam illis credulis baptisma cuncti consequantur aptius | Quod rite factum credidit et Claudius cum prole caro cara et cum conjuge cum jam beatus ad vocatus presbyter qui persequentum metu erat latitans in abditis hic baptizandis imperat nomen dari | Tunc universi prodeunt vocabula sex dena et octo utrorum que sexuum tincti per idem sunt pio in gurgite et jam renati sub divina gratia decem diebus laeta psallunt cantica | Praefectus urbis tunc erat cromatius ad hoc requirit ipse tranquillinum sic qui de liberorum diceret arbitrio fidemque Christi ille plenae intimans ipsum colendo sese natum indicat | Cujus edoctus sospitate arbiter venire sanctos illico clam praecipit pensans venalem esse Christi gratiam dispondet auri infinita pondera artus mederi languidos expostulat | Non hoc potiri distrahendo opines nisi Christum credas prius sancti inquiunt tuo medela erit nulla corpori adest ipse vovet statim ad haec credere adempta omni pectoris formidine | Sed mox ortant eum commode prius deorum fincta monstra frangere cultura nempe noxia omni pellere cunctis delictis abnuere protinus quod ut agatur optat ille promptior | At tunc ceperunt martyres conterere delubra vana operis mechanice decorus adstat angelus cromatio qui cuncta curat solvit et podagricos nodos supernum protinus scolastico | Sebastiani provido consilio tunc aegrotari aemulat cromatius praefectus alter rei adit publicae abjecta mundi istae ut dispendia futurae vitae rudimenta ad petit | Cum patre credit dulcis et Tiburtius omnisque credit propria familia centum quater nos mille et promiscuos sacri abluta lavacri discrimina carismatumque consequuntur gratiam | Antistes erant tunc magnum galus episcopus sanctos tuendos colligit cromaticos sacris praecepit proprius in aedibus | a06491 | H |
| Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Nulla rei fit scissura signi tamen fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium | ah50385 | Sq |
| Celsa pueri concrepent melodia | Pia innocentum canentes tripudia | Quod infans Christus hodie vexit ad astra | Hos trucidavit frendens insania | Herodis fraudis ob nulla crimina | In Bethleem ipsius cuncta et per confinia | A bimatu et infra juxta nascendi tempora | Herodos rex Christi nati verens infelix imperia | Infremit totus et erigit arma superba dextera | Quaerit lucis et caeli regem cum mente turbida | Ut extinguat qui vitam praestat per sua jacula | Dum non valent intueri lucem splendidam nebulosa quaerentis pectora | Ira fervet fraudes auget Herodes saevus ut perdat piorum agmina | Castra militum dux iniquus aggregat ferrum figit in membra tenera | Inter ubera lac effudit antequam sanguinis fierent coagula | Hostis naturae natos eviscerat atque jugulat | Ante prosternit quam aetas parvula sumat robora | Quam beata sunt innocentum ab Herode caesa corpuscula | Quam felices existunt matres quae fuderunt talia pignora | O dulces innocentum acies o pia lactentium pro Christo certamina | Parvorum trucidantur milia membris ex teneris manant lactis flumina | Cives angelici veniunt in obviam mira victoria vitae captant praemia turba candidissima | Te Christe petimus mente devotissima | Nostra qui venisti reformare saecula innocentum gloria | Perfrui nos concedas per aeterna amen | ah53162 | Sq |
| Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hic sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia | ah54204 | Sq |
| Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915 | H |
| Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia | ah54120 | Sq |
| Praecursorem summi regis et praeconem novae legis celebret ecclesia | In hac luce tam festiva gaude mater et votiva deprome praeconia | Hujus ortum veneremur sed nec minus delectemur in ejus martyrio | Totus mundus sit jucundus nulli martyr hic secundus virtute vel praemio | Non est nostrae parvitatis virum tantae dignitatis laudare per omnia | Summa rei recitetur ut affectus excitetur ex ejus memoria | Non arundo levitatis sed columna veritatis nulla palpans crimina | Scribas tangit et doctores vocans legis trangressores viperae genimina | Arguebat hic Herodem nec terretur ab eodem ligatus in carcere | Fert injuste justus poenam rem detestans tam obscenam regis et adulterae | Saevit in hunc vis tyranni laus adcrescit hinc Joanni tyranno supplicium | Stultus servit sapienti quia justus in praesenti purgatur per impium | In natalis sui cena capitali plecti poena Joannem rex imperat | Spiculatur saltatrici dat salatrix genetrici caput quo petierat | Crux praesignat sublimari Christum sed hunc minorari capitis abscissio | Mors es isti pretiosa quam praecessit gloriosa vitae conversatio | Nos ad laudem tuam Christe praecursoris et baptistae colimus sollemnia | Tu nos ab hac mortis valle duc ad vitam recto calle per ejus vestigia | ah55179 | Sq |
| Rex aeterne deus fons pietatis spes tranquilla salus vera medella defessis requies pascua vitae lux indeficiens Parcae redundans | Ad te mestificati murmura dantes acclines famuli assumus omnes nollensque miseros morte punire conversos potius vivere magis | Tu es confugium illud opacum ad quod dum titubans conscia culpis mens tamdem properat percipit idem pro flagris veniam atque salutem | Nos unde nimium territi actum quos cladis valide plectitur ictu ad te confugimus almae redemptor ut culpam pietas mox sequatur | Mortem quam minitans voce propheta olim vaticinat sic Jeremias videmus proprius percite nostras nunc intrare domos atque fenestras | Davidque gravius tempore fluxit urbem depopulans impia clades nostris pro meritis finibus instans jam quoque gladio vindice truncat | Morbi ecce lues longius crassans ad nos proclivior poene vicinat at nunc pro vitiis proxima nostris consistit perimens agmina plebis | Quasdam mortificans durius partes mittit funereros fibrium ignes ex quibus patriflua reddita membra non flat spiritus nec pulmo anhelat | Virtus nulla viget carnis humanae subsistit facilis fessa dolore hac laudis facie cuncta tabescunt ut cera solito igne fugatur | Infantes juvenes sexus utriusque aetas ipse senum cignea jamque lactantes etiam ubera matrum prostratur pariter vulnere diro | Repletae nimium civibus urbes castella populis villulae omnes effectae vacuae sunt solitudo cultore manet arida tellus | Hanc peccata plagam nostra merentur hoc nostrum facinus parturit ulcus haec funesta quoque mempe lamenta admissa tribuant nostra luenda | Hac proinde pium cernui omnes sanctum Christe tuum quaesumus vultum qui semper bonus es atque benignus contritos releva corde piatos | a07022 | H |