008280:02
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Chants related to 008280
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008280 | H | Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi reprobare discens te sequeretur | Cujus devotum animum pueri gratia praestas fidei valere qua valens mira precibus peregit mente fideli | Dein extendens pedem in remotis ardua scandit cruciare malens corporis artus juvenilis ardens casto amore | Imbuit post hinc homines beatos regulis artis animos retundi et jugo semper domini polorum subdere colla | E quibus Maurus sedulus minister gurgite ductum Placidum puerum obsequens patri latice levatum aequore traxit | ln quibus ipse via vitae clarens artibus sanctis docet admonendo sic dei jussis libere parendo mente subesse | Pauperum cuncta pietate gliscens usibus praebeus fidei calore instruit corda ambigua sequentum fidere semper | Quod probans factis fidei vigore fratribus junctis precibus refusis vas redundare oleo fluente illico pandit | Usibus justis pietate instans Christe fidendo fidei calore te precans certus animam reduxit corpore functi | Hunc soror sacra nimium sequendo tardius visum retinere malens imbre obtento valide fluente artius vinxit | Triduum postque residens beatus cernit ejusdem animam sororis celsa secreta petere volucris pernicitate | Inde gaudendo fratribus vocatis corpus afferri tumulo humandum praecipit dudum sibi praeparato mox secuturus | Praescius posthinc finis adfuturi promptus insistit tumulum parare gratia sumpta animum remisit aethre locandum | Cujus ad caelum via clara fulgens angelo teste Benedicti esse auribus fratrum resonare visa est voce sonora | Hujus Christe meritis precamur arceas iram tribuas favorem gratiam praestes veniamque nobis mitis ad omnes | Praebe oramus deus magne rector ut fides nostra vitiis resistat atque virtutum studiis ministret pectore puro | Gloriam patri resonemus omnes et tibi Christe genite superne cum quibus sanctus simul et creator spiritus regnat |
| 008280:01 | HV | Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens |
| 008280:02 | HV | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi reprobare discens te sequeretur |
| 008280:03 | HV | Cujus devotum animum pueri gratia praestas fidei valere qua valens mira precibus peregit mente fideli |
| 008280:04 | HV | Dein extendens pedem in remotis ardua scandit cruciare malens corporis artus juvenilis ardens casto amore |
| 008280:05 | HV | Imbuit post hinc homines beatos regulis artis animos retundi et jugo semper domini polorum subdere colla |
| 008280:06 | HV | E quibus Maurus sedulus minister gurgite ductum Placidum puerum obsequens patri latice levatum aequore traxit |
| 008280:07 | HV | ln quibus ipse via vitae clarens artibus sanctis docet admonendo sic dei jussis libere parendo mente subesse |
| 008280:08 | HV | Pauperum cuncta pietate gliscens usibus praebeus fidei calore instruit corda ambigua sequentum fidere semper |
| 008280:09 | HV | Quod probans factis fidei vigore fratribus junctis precibus refusis vas redundare oleo fluente illico pandit |
| 008280:10 | HV | Usibus justis pietate instans Christe fidendo fidei calore te precans certus animam reduxit corpore functi |
| 008280:11 | HV | Hunc soror sacra nimium sequendo tardius visum retinere malens imbre obtento valide fluente artius vinxit |
| 008280:12 | HV | Triduum postque residens beatus cernit ejusdem animam sororis celsa secreta petere volucris pernicitate |
| 008280:13 | HV | Inde gaudendo fratribus vocatis corpus afferri tumulo humandum praecipit dudum sibi praeparato mox secuturus |
| 008280:14 | HV | Praescius posthinc finis adfuturi promptus insistit tumulum parare gratia sumpta animum remisit aethre locandum |
| 008280:15 | HV | Cujus ad caelum via clara fulgens angelo teste Benedicti esse auribus fratrum resonare visa est voce sonora |
| 008280:16 | HV | Hujus Christe meritis precamur arceas iram tribuas favorem gratiam praestes veniamque nobis mitis ad omnes |
| 008280:17 | HV | Praebe oramus deus magne rector ut fides nostra vitiis resistat atque virtutum studiis ministret pectore puro |
| 008280:18 | HV | Gloriam patri resonemus omnes et tibi Christe genite superne cum quibus sanctus simul et creator spiritus regnat |