Full text:
Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi reprobare discens te sequeretur | Cujus devotum animum pueri gratia praestas fidei valere qua valens mira precibus peregit mente fideli | Dein extendens pedem in remotis ardua scandit cruciare malens corporis artus juvenilis ardens casto amore | Imbuit post hinc homines beatos regulis artis animos retundi et jugo semper domini polorum subdere colla | E quibus Maurus sedulus minister gurgite ductum Placidum puerum obsequens patri latice levatum aequore traxit | ln quibus ipse via vitae clarens artibus sanctis docet admonendo sic dei jussis libere parendo mente subesse | Pauperum cuncta pietate gliscens usibus praebeus fidei calore instruit corda ambigua sequentum fidere semper | Quod probans factis fidei vigore fratribus junctis precibus refusis vas redundare oleo fluente illico pandit | Usibus justis pietate instans Christe fidendo fidei calore te precans certus animam reduxit corpore functi | Hunc soror sacra nimium sequendo tardius visum retinere malens imbre obtento valide fluente artius vinxit | Triduum postque residens beatus cernit ejusdem animam sororis celsa secreta petere volucris pernicitate | Inde gaudendo fratribus vocatis corpus afferri tumulo humandum praecipit dudum sibi praeparato mox secuturus | Praescius posthinc finis adfuturi promptus insistit tumulum parare gratia sumpta animum remisit aethre locandum | Cujus ad caelum via clara fulgens angelo teste Benedicti esse auribus fratrum resonare visa est voce sonora | Hujus Christe meritis precamur arceas iram tribuas favorem gratiam praestes veniamque nobis mitis ad omnes | Praebe oramus deus magne rector ut fides nostra vitiis resistat atque virtutum studiis ministret pectore puro | Gloriam patri resonemus omnes et tibi Christe genite superne cum quibus sanctus simul et creator spiritus regnat
Genre:
Usual feast:
CAO:
8280
CAO concordances:
SL
- Log in to post comments