- Log in to post comments
| ah16252 H | Novum sidus verae lucis ex alto divinitus refulsit in cunctis locis Hieronymus caelitus enodando sonum vocis aeternorum ambitus I Ex abysso veritatis divini consilii auxit lumen caritatis et coronam lilii stolamque virginitatis aureolam praemii I Sol illuminans obscura per omnia prospicit expellendo quae non pura haerses et abjicit indagando quae sunt clara veram fidem conficit I Ad locum eremitarum ampliavit pariter et illuxit quam praeclarum sit amore dulciter quando mundum sibi carum contempsit celeriter I Nudam humum amplexando ad praesepe Domini festinavit relaxando quae nociva homini bonisque communicando quae conformant lumini I Deo patri laus et honor sit eet ejus filio pari spiritui sancto doctori eximio qui Hieronymum dotavit de perenni gaudio |
| a02010 H | Magni parentis filiae redit triumphus virginis laeti minores gaudium sistris et hymnis exprimant | Tu virgo laudes accipe et corda nostra illumina quae clara mundo nasceris ut luce mundum repleas | Ipso paterno in limine primis ab annis aureo virtutis almae lumine fulges opaco saeculo | Manus egenis provida extendis ac per nuntios ipsis frequens cibaria tibi negata porrigis | Fame et flagellis asperis tenella membra conteris devota noctis integras insomnis horas pertrahis | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen |
| ah16117 H | Augustini solemnia caeli cives applaudite veneratur ecclesia et vos frates concinite I Canon vitae sanctissimae Augustinus constituit obscuraque verissime scripturarum aperuit I O doctorum piisime doctor exaudi servulos medicinae sanissimae qui propinasti poculos I Hujus benigni praesulis translationem hodie tuis conjunge famulis colentes rex justitiae I Laus patri sit et filio laus amborum spiritui sancto qui nos concilio suoque jungat coetui |
| a03261 H | Summi sacerdos numinis photinus insignis senex spectanda fortitudinis exempla demonstrat gregi | Ardore poenarum flagrans raptatur ad praetorium hunc impetunt clamoribus cum plebe saevi principes | Tunc Christus ore praesulis effata promit libera succenditur verbis furor senatus indignans fremit | Raptant prehendunt verberant pugnis premunt et calcibus conclusus atro carcere exhalat astris spiritum | Sit laus patri laus filio sit par tibi laus spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior |
| a01575 H | Regis superni nuntia domum paternam deseris terris Teresa barbaris Christum datura aut sanguinem | Sed te manet suavior mors poena poscit dulcior divini amoris cuspide in vulnus icta concides | O caritatis victima tu corda nostra concrema tibique gentes creditas Averni ab igne libere | Sit laus patri cum filio et spiritu paraclito tibique sancta trinitas nunc et per omne saeculum | Amen |
| a02011 H | O sponsa Christi amabilis quae voce sponsi percita lares paternos deseris et vana mundi gaudia | Dum nanque pastor inclytus iter salutis indicat libenter istud arripis et curris inde fervida | Ipso magistro pervolas ornata zonis aureis prudentis instar virginis ad sacra matris limina | Hic mutati sarcinam cultus molestam detrahis et fune cingis hispidum amore Christi saeculum | En filiarum dulcia matrem sequuntur agmina sponsoque plenas gestiunt affere tecum lampades | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen |
| 008273 H | Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra peccamina et da quieta tempora | Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus |
| 008294j.1 HV | Laus et perennis gloria patri sit atque filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula |
| a02012 H | Salve minorum gloria quae clara vita et nomine splendore ducis virginum choros ad agni nuptias | Tu pane pascis unico turbam sororum pauperum inane prorsus illico reples liquore vasculum | Tactu crucis tu pristinam reddis salutem languidis ejusque signo a corpore fugas potenter daemones | Matura tandem praemio conscendis alta siderum tibique eunti caelites plaudunt ovantes cantico | Quae corde sponsum deprecans claustro fugasti barbaros beata nos ab hostibus et a gehenna libera | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen |
| a01998 H | Petri parentis optimi germen canamus inclytum qui pauperum pauperrimus extrema quaeque pertulit | Hic Christi amore saucius ut perditis succurreret stupenda paenitentiae exempla mundo praebuit | Sitim famemque sufferens et veste tectus hispida quidquid luendum est noxiis a se flagellis exigit | Loris revinctus ferreis exangue corpus conficit et singulis ex artubus emanat unda sanguinis | Dum flexo adorat poplite crucis sacratum stipitem crux emicat divinitus ipsumque splendor imbuit | Decus minorum suscipe laudes precesque supplicum tuos as alto mitius pater beate respice | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus duc per Petri vestigia nos ad superna gaudia | Amen |