- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008307 | H | Gaude visceribus mater in intimis felix ecclesia quae sacra repleas sanctae festa Mariae plaudant astra solum mare |
| 008307a | HV | Cujus magnifica est generatio |
| 008307b | HV | Quae virgo peperit virgoque |
| 008307c | HV | Felix multiplici laude |
| 008307d | HV | Te nunc suppliciter sancta |
| 008307e | HV | Sanctis obtineas virgo |
| 008307f | HV | Praesta summe pater patris et |
| ah07196 Sq | Haec est sancta sollemnitas | Et veneranda beati Stephani et honoranda | Ipse namque ut gaudia possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Ideo adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvantur debita | Ac precatu benigno adjuti sempiterne digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida | Per saecula |
| ah07012 Sq | Aure benigna audias trina nos | Nunc tu deitas omnipotens per omnia | Qui te per ista laudamus officiosa | Mente devota celsa nostra cantica ut sancta servet nos tua dextra | Hinc inter ista pericula exemptis ad vitam regna ut des aeterna | Per saecula |
| ah07219 Sq | O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula |
| ah50192 H | Suscipe clementem plebs devotissima regem ducque canens Galli tecta sub alta pii | Jam benedicte veni rector dignissime mundi Dextera te Christi protegat arce poli | Actibus in cunctis tibi prospera cuncta superne proveniant votis et sine fine piis | Hoc nos instanter rogitamus pectore fido Hoc petimus omnes nocte dieque simul | Te nobis blandum dederat dilectio Cbristi Qui nosmet tanta sedulitate foves | Insita te nobis bonitas et sancta voluntas Ante dedit carum quam quoque visus eras |Cernere nunc faciem liceat virtute nitentem Optio quod nostra saepe cupita fuit | Rex dominus regum factor rectorque potentum Qui te terreno praetulit imperio | Hic te confortet semper virtute polorum Et secum regno laetificet supera |
| h04384 H | Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen |
| ah07150 Sq | Haec est sancta sollemnitas | Et veneranda beati Johannis et honoranda | Ipse namque ut gaudia possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra ut solvat debita | Ac precatu benigno adjuti sempiterna digni captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus tua monita | Quibus medium credimus te fore beate Johannes et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kirrius | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsam tuam imploramus clementiam | Uti clara gaudia percipiamus per splendida | Saecula amen |
| 004689.1 A | Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum angelorum archangelorum prophetarum et patriarcharum apostolorum evangelistarum et martyrum confessorum et virginum et omnium sanctorum suppliciter petimus ut a malis omnibus eruamur bonisque omnibus nunc et semper perfrui mereamur |
| a06508 H | Honorem sanctae Eugeniae castis canamus laudibus Christi fideli jubilo dulci psallamus modulo | Qui dudum sanctam virginem puro sacrabit pectore mentis arcana possidens sacro nitore illuminat | Fidelis Christi famula mundi calcat jactamtiam artum callem arripiens vitam caeleste sequitur | Castam vitam dum ageret cenobis degeret pater effecta monachis matrem celabat tegmine | Edax morbi libidinis vexat pectus melantie pulchrum vultumque ut viderat amore caeco carpitur | Quem virgo Christi pervidens suis pellit eloquiis saevumque virus aspidis certo repellit carmine | Illa tribunal judicis furore armata daemonis verbis malignis ad peteret castam expugnans animam | Sed est cremata obscenitas sancta probatur castitas quae dans pro Christo animam caelestem sumet gloriam | Per hujus nunc te praecibus Christe redemptor poscimus pellas anolinus noxium anguis nequis signum virum | Ut evadendo noxium et conquirendo comoda tibi qui regis omnia laudis promamus gloriam | Pretiosa pater purissime |
| a00185 H | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens Baptista Joannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsi throni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison |
| ah07238 Sq | Per saecula tibi permaneat laus victoria o Deus praeclara Qui pius et clemens delesti cuncta crimina nostra | Qui venisti de sede paterna nostra in arva Ante saecla cum eo regnans summa gloria | Te Christe voce celsa conlaudant Ac tuam potentiam praedicant | Agmina ante te nunc canentia Trinitas o sancta una Deitas | Concinimus omnes tibi gloriam |