Full text:
Jam Christus ascendit polum
Genre:
Usual feast:
CAO:
8326
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008326 | H | Jam Christus ascendit polum |
| 008326a | HV | Cantate factum saecula funus |
| 008326b | HV | Praesumpsit unde gaudium |
| 008326c | HV | Jacet catena in nexibus |
| 008326d | HV | Plus istud est potentiae quod |
| 008326e | HV | Quam si coruscis sedibus |
| 008326f | HV | Sed ut jacentes erigat |
| 008326g | HV | Pastoris ad custodiam levate |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte mors hoc corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali caro factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Qui acetum fel arundo sputo clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur sanguine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulces clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor nitescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saeculi atque portum praeparare nauta mundi naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Dulce carmen lingua promat dulce mellos pronat laudes coronat canendo et tropheum concinnat qualiter redemptor mundo crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida micans olimpo crux ni te scit Augusto jussu monitor super no in hoc signum vinceret | Talia facere signa populo quam viderat praecipit crucem prae irae reque ante cedere belli contulit triumphum victor de certamine | Aebreorum cetum vocans regis mater Aelia crucem Christi requisibit quo lateret cespite cujus decus hostem vicit dimicante Augusto | Elegit viros perfectos doctos legem obtimam igne voluit urendos ne vera per doceret hoc sum me memorum tactus juda mei offerunt | Protinus set rudi jussit Judam sibi traditum retro victum detineri mancipat jejunium usque quo locum sacratum designaret proprium | Septies dum sol recurrit suae vicis ordinem civis ori non defertur sub trauntur pocula properare pollicetur ad locum calvarie | Illico electus inde praece fundit domino ut salutis nostrae signum crucis pater fieret suam effamaret mirram nectaris fraglantia | Omnia Christus fidei concedat omnes per Christum supplice precari senserat fideliter cuncta datur postulanti quod credes petierit | Quinque es quater in altum dum fodisset passibus tres quas cruces requisibit cruces ipse detulit quem sit una crux salutis morti morte comprobas | Vox respentes praestrepebant in vera clamitans veteris venans stellas memorans qua Christe erat Judam ego incitabus nunc me Judas expulit | Dominum Judas deposcit exorando fletibus sacri corporis ut sui propalet fixorio rutilans quasi probatum aufferaurum obtimum | Regis frenos adque optans vatis ut praedixerat pax ut vella subsequatur salivares faceret secundum domini quodes set aequas freno detulit | Hic redemptor mundi Christus judex qui venturus est decies pax quina luxtra per voluta temporum crucis lignum exibens vis credemptore mundi mox infernus tremuit solvit vincla dum natorum quod per terra reddidit ascendit crucem excelsum salutem que reddidit | Constantinus regi princeps jam initer proelio tegitur vexillo crucis demonstrasti sidero belli contulit triumpho victor de certamine | Veritas possit vati caeli regem pandere quae venturus liberaret prisca lave genere omnium venturus inde legibus distringere | Quaesum salvanda natus agmina lugentium te prophetae cecinerunt redemptorem omnium trophaeumque mortis gustans dans vexillum frontibus | Illico alectus inde septima die vice ad locum dei sacratum porperat perniciter solisque resplendens crucis septies emicuit | Lignum namque praetiosum de tulit dominicum ejus qui virtus procellens excitavit mortium ad cujus virtusque exemplum cunctis gaudet populum | Vox serpentis praestrepebant quae hos in mundissimi quod sua sede delectus privaretur fortites ego Judam incitavi nunc me Judas expulit | Quoniam Judas deposcit exorando fletibus ut nostrae salutis donum proderet frix orio sibi quae fraglaret odor duplici nectareo | Omnia Christi fidei concedat omnipotens quiquid supplici precatus senserat simpliter cuncta ferrens dei tatis ad exhibet dum omnia | Mox clavos meum salutis laudem annus attigit ad expugnam dum hostis belli salivares exspugnam infigit equus vultis passionis equus freno detulit | Quem totus mundus non capit monumento cluditur tertia die resurgens saxum retro volvitur tellus pondus astra polum adest victor omnium | Gloria et honor deo virtus et imperio un apatri filioque inclito paraclito qui laus et potestas per aeterna saecula | a06730 | H |
| Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | 850202 | VaHW |
| Jam morte victor obruta ab inferis Christus redit fractisque culpae vinculis caeli recludit limina | Visus satis mortalibus ascendit ad caelestia dextraeque patris assidet consors paternae gloriae | Quem jam suis promiserat sanctum daturus spiritum linguis amoris igneis maestis alumnis impluit | Soluta carnis pondere Ad astra virgo tollitur excepta caeli jubilo et angelorum canticis | Bis sena cingunt sidera almae parentis verticem throno propinqua filii cunctis creatis imperat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a03516 | H |
| Christus eripuit nos inferni claustris et victa mortis lege post hac resurgens CHRISTUS RESURGENS EX MORTUIS polum solumque regens utrumque jam in aeternum non moritur JAM NON MORITUR mors quam saeva tulit Eva movens auctorem MORS omnigenum naturarum et creatorem O ab ipso prostrata atque superata O ILLI ULTRA NON DOMINABITUR | 507009.Tp05 | Tp |
| Tempora fulgida nunc rutilant | Annua commoda jam remeant | Area frugibus aucta bonis | Fert nova gaudia ruricolis frondibus | Festa dies hodie renitet | Petris in aethere cum radice | Paulus in astrea regnat micat | Quo deus arbiter adscriptum | Acucit hac die collegium undique [...] | Agmine primis apostolico | Petrus morbe duit merito | Claviger inclytus insuperis | Luna refert pia christicolis | Solvit et alligat in populis | Ferrea vincula quem metuunt | Nec laquei retinere quaeunt | Carceris estima spontae patent | Daemonis agmina cuncti pavent | Nihilque sui retinere valens | Janitor aetheris ipse manet | Pastoret ipse gregis renitet | Qui per amoena virecta suos | Pascere doctus ovando greges | Scandere sidera donat oves| Simonis horrida praestigia | Voce fugantur apostolica | Inferas ait cobere valet | Quem Petrus in de redire jubet | Terrea coelica quique tenet | Paulus morbe dedit monita | Dogmata praeclue salvifica | Mentibus undde salus reddiit | Quomoda cuncta potens tribuit | Netit quique valens sepulit | Discipulis deus auctor ait | Quem foe me referunt homines | Vosque mei pietate greges | Dicite quid super hoc placeat | Qui suae de hoc pie quid sapiat | Petrus ab hinc cui puta fides | Aeminet aucta super proceres | Primus ad hoc venerandus ait | Filius es patris ingeniti | Christus et unicus ipse dei | Mox pius auctor ad hoc famulo | Munera contulit ista suo Vere beatus et ipso manes | Patre quod indice vera refers | Qui dominans super astra sedet | Atque libens tibi nunc refero | Denique tu Petrus es merito | Hanc que petram super ipse meam | Construo funditus aethereis | Quam sine fine tenendo regam | Nirtibus in super ipse tuis | Dedo resolvere queque velis | Nexibus ait religare tuis | Te quoque clavibus aethereis | Munero quis via fit superis | Denique Saulus in orbe furens | Atque pios laniare volens | Ceufera belva cruore madens | Lumine tirritus aethereo | Sternitis orbus et ipse solo | Sternitur impius atque nocens | Surgit ab hinc pius atque valens | Extimus inter apostolicos | Qui fuerat veniem clochoros | Primus hinc instruit ce per eos | Dum at gregibus documenta sacra | Atque dei monumenta pia | Aegra que corpora salvificat | Cunctaque somita vivificat | Atque amas pie purificat | Innitor etens et superi | Petrus ovile regens domini | Pellere crimina cuncta potens | Celsaque gaudia restituens | Ut velit omnia semper agens | Retit liquerat et pelagum | Culmen adeptus apostolicum | Conspicie sine fune deum | Cujus ovanter ad imperium | Protegit omne geniis hominum | Hii simul ergo dico perceres | Salvificos recreando greges | Martyrio subjere polum | Quos nero traxit ad interitum | Daemonis esca pater sceleram | Petrus enim sub eundo crucem | Paulus et ense ferendo necet | Sic simul astrae regna petunt | Coelica primia semper habent | O bone pastor adesto tuis | Petre beate favens famulis | Ferto vivamina plena bonis | Da venit scelerum miseris | A variis liberare malis | Suscipe carmina nostra libens | Respice nos piis atque potens | Ut paradisus in astra virens | Nos capiet sibi semper habens | Quo manet et auctor et omni parens | Haec quoque per ocula nec nocivos | Sanctifica recreando tuos | Copora quis hic fosacas | Purificesque potens animas | Nos quoque per te possideas | Doctor et alme tuaere tuos | Paule beate fovens famulos | Da quoque mitte subire polum | Quo videant sine fine deum | Teque sui teneant sicum | Euge beate valensque Petre | Paule per optime semper tuae | Coelica quos tenet aula dei | Angelici simul et cuncti | Aethereique fovent populi | Virtus honorque sit ingenito lausque decus genito domino | Spiritui quoque paraclito | Gloria propes et mperium | Sit sine tempore perpetuum | Amen | h03202 | HYMN |
| Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit | a07445 | Va |
| Jam surgit hora tertia qua Christus ascendit crucem nil insolens mens cogitet intendat affectum precis | 830433 | H |
| Nunc cognoscimus et noverimus quia Christus in polum scandit eja ASCENDIT DEUS | g01082.Tp03 | Tp |
| Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis praeconiis ejus obtentu caeli quo mercamini sedibus perfrui ilic indipe populis praedicat evangelium qui dediti vitiis vacabant idolatriae quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa et dieniones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae mundat leprosos saluti pristine et reddit egros vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos oratio ejus paralyticos erigit atque curat energumenos jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat convertit regem populumque ejus sacris fontibis expiaverat promittens illis quod non vidit homo nec ascendit in cor hominis per meca sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida nocturno vigilarat tempore similiter diurno in dei laudamine post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper jucturus hic veniet judicii in die cum deo hominum secreta per ignem judicaturus quaesumus te Barlholomeae ex orantes ut detergas nostra hic facinora quatenus utamur praemio quod credendum repromisit Christus regi pusillo | g02520 | Sq |
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Pascha nostrum rex resurrexit et ad patrem suum ascendit immolatus agnus in cruce levatus per astra sibi supera omnia ingenita subtra[h]at Jesus crucifixus de sepulchro surrexit a mortuis Christus venit in mundum et redimeret genus humanum jam regnat per omnia | 008435.Tp06 | Tp |