- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | a03302 | H |
| Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | a03303 | H |
| Frequentemus ergo eam piis laudibus ut ejus interventu introeamus | 600925a | V |
| Mittit Dioscoro prolem non barbaram sed pagano thoro virginem Barbaram amator hominis | E spinis trahitur rosa vel lilium dum tunc extrahitur flos infidelium in partu virginis | Barbaram elicit ex stirpe pagana et suam efficit ut paleae grana tollat de medio | Doctor Origenes quod haec credat poscit et tormenta penes docet iter quo sit potens in proelio | Fores Christiana refert Christum regem et idola vana frangit atque legem patris imperii | Orat sursum ista cursum fons incipit a sancto baptista baptisma suscipit virtute nuntii | Accede spiritus conforta famulam martyrii ritus fac hanc non aemulam et dic ne timeas | Sis animo forti cogita gloriam et aeternae morti firma memoriam et votum teneas | Audit et stabilis ad poenas ducitur et carnis labilis mortem post patitur sed admirabilem | Nam ejus genitor caput amputavit et coeli janitor animam aptavit in pace stabilem | Ergo o Barbara ora tuum sponsum ne nos ad tartara Satan in obsconsum secum praecipitet | Sed dator bonorum dimissis paccatis in regno coelorum tuis impetratis in nobis habitet | ah10185 | Sq |
| Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama | ah54030 | Sq |