Full text:
Gloria tibi domine ...
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
R SL
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008330 | H | Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsas decorans gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque pergis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur largius nostris adauge sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Praesta pater piissime |
| 008330.1 | H | Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen |
| 008330.2 | H | Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloriam sponsisque reddis praemia | Quocumque pergis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitatant hymnosque dulces insonant | Te deprecamur largius nostris adauge mentibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Deo patri ... |
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008330 | H | Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsas decorans gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque pergis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur largius nostris adauge sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Praesta pater piissime |
| 008330a | HV | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsas decorans gloria sponsisque reddens praemia |
| 008330b | HV | Quocumque pergis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant |
| 008330c | HV | Te deprecamur largius nostris adauge sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera |
| 008330d | HV | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula |
| 008330e | HV | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula |
| 008330f | HV | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008330g | HV | Praesta pater piissime |
| 008330h | HV | Gloria tibi domine ... |
| 008330i | HV | Laetentur ... |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gloria tibi domine gloria ... | 830432h | HV |
| Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... | ah47196 | Tp |
| Gloria tibi domine ... | 830433h | HV |
| GLORIA ... VOLUNTATIS Laus angelorum salus et vita redemptio nostra LAUDAMUS TE Qui cuncta tuo disponis ordine ad dexteram patris sedente benedicte BENEDICIMUS TE Aeterne perpetue nunc et semper in sede gloriae tuae o adorande ADORAMUS TE Lux luminum ablutio scelerum exultatio electorum GLORIFICAMUS TE Sancte ac benedicte et coaeterne domine GRATIAS Caelestium terrestrium tu fabricator et mundi redemptor PROPTER Sancta sanctis qui preparas laudes tibi referrimus DOMINE DEUS REX Gloriosus ac venerandus arva regens et polum DEUS PATER Laudantia nomen tuum agmina aspice rex altissimae DOMINE FILI Deus patrum nostrorum da nobis spiritum gratiae tuae JESU Gloriam prebens tuis devotis indeficientem DOMINE DEUS Aeternus et inmortalis AGNUS DEI laudabilis atque gloriosus FILIUM Benedicti patris omnipotentis unigenite Christe QUI TOLLIS Deus summe conditor lucis poli siderum que creator rex sanctae QUI TOLLIS Adorandus qui es aeternaliter in sancta trinitate Christe SUSCIPE Caelorum compos et auctor terre marisque creator QUI SEDES Centrum poli tu palmo metiris pontum et arva pugillo concludis QUONIAM Deo patri unica proles ejusque sapientia necnon et virtus TU SOLUS DOMINUS Tu omnia nosti tu cuncta gebernas et judicas juste TU SOLUS ALTISSIMUS Omnipotens adorande colende tremende et venerande JESU Cujus potestas virtus et honor sceptrum et regnum permanet semper CUM SANCTO Incessanter una cum angelis laudemus universi dominum nostrum AMEN | 509502.Tp564 | Tp |
| Gloria tibi domine ... | 830434h | HV |
| Gloria tibi domine gloria ... | 830016h | HV |
| Gloria tibi domine ... | 830356h | HV |
| 2 Caelicolas mundo que jungit federe digno Laudamus te | Benedicimus te | 4 Aula cui supera resonat benedictio tota | Adoramus te Glorificamus te | 6 Glorificat totis quem semper viribus orbis | Gratias agimus .. pater omnipotens | 7 Sancte pater, releva clemens peccamina nostra | Domine fili .. qui tollis peccata mundi 10 In crucis articulis patiendo vulnera mortis | Miserere nobis...ad dexteram patris | 12 Imperitare quadro te monstrans rex pie mundo Miserere nobis ... tu solus altissimus | 13 Climatibus quadris quibus omnis clauditur orbis | 14 Solus adoraris tibi gloria personet omnis Jesu Christe | | AH47206.3 | Tp |
| Rex magne genitor quem sancti adorant semper eleison Kyrie eleison | Voces nostras tu clemens digneris hodie rex caeli exaudire Kyrie eleison | Vivificans nos crimina nostra dele creator eleison Kyrie eleison | O hagie patris genite judex noster nostras preces suscipe eleison Christe eleison | Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne domine Christe eleison | Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison Christe eleison | Consolator qui es flamen cuncta alens vivificans eleison Kyrie eleison | A patre et verbo procedens spiritus ... eleison Kyrie eleison | Semper sit tibi gloria laus virtus potestas per aeterna saecula servos tuos audi piissime eleison Kyrie eleison | ah47011a | Ky |
| Gloria tibi domine ... | 008318:09 | HV |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502 | Gl |
| Gloria tibi domine | 008327m | HV |
| Alta caelorum sublima sedens in monte testamenta quae sunt per prophetas praedicata Inde venturus est in gloria judicare suos qui sunt in patris dextera praedestinati et assistet ante eum omnis chorus angelorum dicentium Gloria tibi Domine | g02353.Tp03 | Tp |
| Oramus te aeterna spes et summa | A quo bonitas lux et felicitas et bona manant omnia A quo tempora et cuncta saecula certa capiunt spatia | Adsis precibus quas tibi sonant plebs tua in hac pretiosissima festivitatis die terris omnibus lucida In qua meruit cernere tuam gloriam virgo in coelestibus et evangelista tuba Johannes apostolica | Qui te in excelsis habitantem viderat Quomodo aquila soli figens lumina | Coeli petivit limina et sic inaudita saeculis praeconia Tua salutari debriatus gratia mortalibus infuderat | Abhinc ergo tuam aeterne domine misericordiam Obsecramus ut hanc quam ille semitam nobis ostenderat | Et mente devota et fide sincera Sequamur hanc tibi beneplacitam | Et ejus meritis cernere tuam jam mereamur patriam Tibi laus et honor tibi claritas pax sit et omnis gloria | ah10279 | Sq |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Angelica jam pater laude cum prole et procendete pneumate LAUDAMUS TE Quod genitum per verbum inclite patrasti cuncta in hoc mundo bona valde BENEDICIMUS TE Moderantem caelos tellurem mare cum coaeterna pariter virtute ADORAMUS TE Quem superi tremunt ordines in sede majestatis resplendentes lumine divinitatis tuae regum rex o Domine GLORIFICAMUS TE Splendor qui candens vero de lumine carnis nube pro nostra tactus est salute imperans ubique GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp556 | Tp |
| Laudis ergo praeconium attollat vox fidelium nam miles per martyrium sequut(us) est regem pium | Ille natus de virgine hic renatus in sanguine in Jesu namque nomine est translatus in lumine | Post Stephanum enseruit protomartyr qui floruit sed festum p(a)p(a) statuit quod valde nobis placuit | Quinta die officium post d(e)i natalitium celebrat plebs fidelium quod est bonum initium | In regis natalitio angelorum cantatio pastorum admiratio summa fuit devotio | In milite mirabile quod nempe est credibile per multos est probabile sacramentum visibile | Per angelos ostenditur ter clericis incipitur jussus fuit laetabitur sic requies dimit(i)tur | Gloria tibi domine qui cujus superno munere sancti Thomae per merita cuncta fulgent per saecula | Amen | a07088 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Decus aeterni patris merito tibi flectitur orbis LAUDAMUS TE Pontus et ima polus tibimet benedicat nunc Deus BENEDICIMUS TE Qui trinus unus idemque es plastor antiquus ADORAMUS TE Angelicus coetus te poscit devote praeclarus GLORIFICAMUS TE Qui resides in arce poli Domine rex aeterne GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM O qui perpetua mundum ratione gubernas DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS Tu naturae omnis Deus innumerabilis unus DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS O pie cunctipotens Deus rex mundique redemptor QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Rex Deus immense quo constat machina mundi QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Unus enim rerum pater es unus cuncta ministrans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Tu solus tu multus item tu primus et idem CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47193 | Tp |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe altissime domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.2 | Gl |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Et te in commemoratione beatae Mariae semper virginis exsultantibus animis collaudare benedicere et praedicare | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Jesum Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | g02794 | Pr |
| Injustitia Gehenna vicina quae fidelium pectora tibi famulantia deducit ad inferna sed tu rex justorum gloria solve nostrorum peccamina ut possimus sumere mente devotissima tuam sanctam pascham domine | g00774.Tp2 | Tp |
| Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne conprimor percurvatis multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his que sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum | h01907 | CaH |
| Homo iste fecit mirabilia in vita sua et probatus perfectus inventus est in gloria aeterna ibi Christe referimus gratias qui nos divinis muneribus fatias exmensa plena donis tuis omnibus nos fumentes te laudamus domine dequa edentes laudes tibi dicimus nunc et semper per omnia saecula alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia | 003129.1 | A |
| Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine | a07989 | H |
| Gloria tibi domine | 008251h | HV |
| Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros | 920107 | PS |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47198 | Gl |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | g02793.1 | Pr |
| Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine | a07989:07 | HV |
| Gloria tibi domine (...) | 830213:09 | HV |
| Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a05732 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO Ave Deus summa trinitas in personis indivisa ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Lux vera rex angelorum et hominum redemptor LAUDAMUS TE Resultet civium supernorum caterva in caelesti aula tibi concinens laudum vota BENEDICIMUS TE Quem benedicunt craeturae cuncte et veneranter adorant ADORAMUS TE Qui gloriosuns permanes in sede majestati tuae GLORIFICAMUS TE Tibi omnis lingua confitetur atque glorificatur unde et nos gratulantes GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Qui es misericors pius ac benignus atque potentissimus QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Sanctam majestatem tuam mente devota poscimus TU SOLUS DOMINUS Da pacem tuis famulis o bone rex et vitam beatam TU SOLUS ALTISSIMUS Nostra dele facinora hic et in aeterna saecula JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp565 | Tp |
| Gloria in excelsis deo | 1 Qui pater es matris summi sapientia patris |Et in terra pax hominibus bone voluntatis 2 Qui meritum vere pacis non demeruere | Laudamus te | 3 Armiger invicte |Benedicimus te 4 Leo magne Deus benedicte | Adoramus te | 5 Te tua plebs orat | Glorificamus te | 6 Te laudat honorat adorat | Gratias agimus tibi propter magnam tuam gloriam | 7 Gloria magna quidem creat et stirpat beat idem | Domine deus rex celestis deus pater omnipotens | 8 Subditur imperio mundus uterque tuo | Domine fili unigenite Iesu Christe et sancte spiritus | 9 Celica terrenis moderans deitatis habenis | Domine deus agnus dei filius patris | Qui tollis peccata mundi 10 Virgine matre Deo patre summum credimus ortum | Miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram | 11 Dilue peccatum | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | 12 Miseris ignosce reatum | Quoniam tu solus sanctus | 13 Es pius et mitis | Tu solus dominus | 14 Et fecundissima vitis | Tu solus altissimus Iesu Christe | 15 Et tibi subjecti sint nec sine fine rejecti | Cum sancto spiritu | 16 Respice de caelis nos et adesse velis | In gloria Dei patris Amen. | ah47205 | Tp |
| Adesto nostris precibus adesto jam propitius o Christe mundi gloria festumque lumen inriga | Te vesperi laus congrua te matutina vox canat tibi omne tempus personet hymnum perennis gloriae | Te nostra nunc laudatio te prompta semper concinnat te sacra vox pronuntiet laudis canore carmine | Deo patris ut ... | a02651 | H |
| Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | 008271x:04 | HV |
| Gloria tibi domine qui | 008333g | HV |
| Gloria tibi domine qui natus | 008408h | HV |
| A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Gloria tibi domine gloria qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | 008248.1 | H |
| Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a05733 | H |
| Clementissime conditor omnium rerum o Domine nostri eleison Kyrie eleison | Qui es omnium princeps regum rex caeli terrae eleison Kyrie eleison | O Theos kyrie sabaoth solium qui tenes gloriae ymas eleison Kyrie eleison | Flos stirpis Jesseae Christe nostra placatus prece eleison Christe eleison | Chorus ideo nunc extollitur in tua laude eleison Christe eleison | Ad te sunt oculi Jesu redemptor nostri nobis eleison Christe eleison | O Deus annue quod plebs proclamat ad te eleison Kyrie eleison | Tibi proprium est misereri redemptis semper eleison Kyrie eleison | Eia reddite laudem Domino patri gratissime gloria prolique simul resonet cum sancto flamine et ut indulgeat proclamemus excelsa voce eleison Kyrie eleison | ah47068 | Ky |
| Videns Petrus Moysen et Eliam in gloria et Jesum in medio eorum ut solem in virtute fulgentem ait domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Eliae unum | 007859 | R |
| Gloria tibi domine qui (...) | 008252i | HV |
| Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat | 920088 | PS |
| Vexilla Christus inclyta late triumphans explicat gentes adeste supplices regique regum plaudite | Non ille regna cladibus non vi metuque subdidit alto levatus stipite amore traxit omnia | O ter beata civitas cui rite christus imperat quae jussa pergit exsequi edicta mundo caelitus | Non arma flagrant impia pax usque firmat foedera arridet et concordia tutus stat ordo civicus | Servat fides connubia juventa pubet integra pudica florent limina domesticis virtutibus | Optata nobis splendeat lux ista rex dulcissime te pace adepta candida adoret orbis subditus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a05734 | H |
| Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis Abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne comprimor per curvatus multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te | Statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his qui sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum | h03956a | ANTV |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam | a03009.1 | H |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen | ah47191 | Tp |
| Cantabant sancti canticum laetitiae dicentes gloria tibi domine deus in excelsis | a07526 | A |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX BONAE VOLUNTATIS | 1 Aureas arces super astra structas coetibus sanctis dedit angelorum LAUDAMUS TE BENEDICIMUS TE | [2 Quem creatura benedicit omnis cuncta quem celi sacra plebs adorat] ADORAMUS TE GLORIFICAMUS TE |3 In quibus gaudent Domini tuentes gaudia vultus GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM | 4 Nos Dei salvans veneranda proles virginis sacrae generatus alvo DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS 5 Passus haud labe deitatis alme tegmine carnis DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE 6 Ergo persona manet una forma per quam usia gemina coruscans DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS | 7 Emmanuele specie fideli intimat unum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | 8 Qui dolens mundum sceleris veternis mole depressum miserans aevum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 9 In crucis ligno moriens resolvit vincula mortis QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS 10 Clarus ad dextram residens paterna regnant in caelis patri coaeternus [totius mundi moderans habenas] QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE | [11 Veritas virtus via lux salusque vita perennis] 12 Atque compar spiritui sancto famulos gubernas caelitus Dei CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47210 | Tp |
| Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te Benedicimus te Adoramus te Glorificamus te | HYMNUM DICIMUS TIBI gratias agimus propter gloriam tuam magnam Domine Deus rex caelestis deus pater omnipotens | Domine fili unigenite Jesu Christe ALTISSIME | Domine Deus agnus dei filius patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus Dominus tu solus altissimus Jesu Christe Cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen | 509502.22 | Gl |
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |
| Laetare plebs fidelis in domino diem festum vel gesta beati Rochi venerando quae diligis eum in cujus veneratione congaudent angeli et tota caeli curia dicentes gloria tibi domine qui tantum virum in morbi pestiferi defensorem tibi elegisti | g04717 | In |
| Succedit nocti lucifer quem mox aurora sequitur solis ortum praenuntians mundum lustrantis lumine | Christus sol est justitiae aurora mater gratiae quam Anna praeit rutilans legis propellens tenebras | Anna radix uberrima arbor tu salutifera virgam producens floridam quae Christum nobis attulit | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a03304 | H |
| Christe qui lux es et dies noctis tenebras detegis lucisque lumen crederis lumen beatum praedicans | Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | Ne gravis somnus irruat nec hostis nos surripiat nec caro illi consentiens nos tibi reos statuat | Oculi somnum capiant cor ad te semper vigilet dextera tua protegat famulos qui te diligunt | Defensor noster aspice insidiantes reprime guberna tuos famulos quos sanguine mercatus es | Memento nostri domine in gravi isto corpore qui es defensor animae adesto nobis domine | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 830070 | H |
| Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeterno | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnibus | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego et quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in veneratione tua mens ista permaneat | h01843a | ANTV |
| Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultat jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pedes conculcans tartaro solvit a poenas miseros | Ille qui clausus lapidem custoditur sub militer triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus | Tristis erant apostoli de necem sui domini qui poena mortis crudeli sebi damnarant impii | Sermone blando angelus predixit mulieribus in Galilea dominus videndus est quantocius | Ille dum pergunt conciter apostoli hoc dicere videntes eum vivere obsculant pedes domini | Quo agnita discipuli in Galilea prosperent pergunt videre faciem desidera te domini | Claro paschalis gaudium sol mundum nitens radio cum Christo jam apostoli visum cernunt corporeo | Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis unacum sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen | 008271.2 | H |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe et sancte spiritus domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.3 | Gl |
| Initium sancti evangelii secundum Mattheum gloria tibi domine | a01657 | Va |
| Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison | In excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison Kyrie eleison | ah47002 | Ky |
| Sequentia sancti evangelii secundum Lucam R. Gloria tibi domine | a07985 | W |
| Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis | 509504.Tp2 | Sa |
| Christe sanctorum gloria certantium victoria nos confessoris precibus culparum solve nexibus|Fac nos imitabilia ejus sequi vestigia tu sis commune praemium qui factus es et pretium|Nam hic in imo positus celsis praestabat moribus humilis erat ordine claro sublimis opere|Intenta mens caelestibus mundanos horret strepitus nil jam delectat anxiam quod non ducit ad patriam|Accensus illuc spiritus totis anhelat nisibus jam cernit in aenigmate lumen inaccessibile|Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a03096 | H |
| Omnis sanctorum concio matrem collaudet virginis de cujus puerperio salus processit hominis | Haec prolem devotissime petiit a patre luminum et meruit dignissime Mariam decus virginum | Ex Joachim quem habuit vitae virum eximium Anna Mariam genuit matrem regis justitiae | Stirps Jesse clara deluit Evae matris opprobrium dum Anna prolem genuit florem sanctorum omnium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a03306 | H |
| Gloria tibi domine gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula amen | 008372h | HV |
| O dei sapientia attingens cuncta fortiter humani lapsus vitia sublevasti suaviter | Sumpsisti formam hominis in qua mortem susciperes ex alvo nascens virginis ne consors culpae fieres | Replens matrem dulcedinis dono dum alvo clauditur sic plena bonis inclytis ut stella fulgens oritur | Amoris dans indicia certa tam efficaciter tota nostra praecordia ad te traxisti dulciter | Aeterni patris ordine in templo virgo conditur ubi mira dulcedine contemplando perfruitur | Orationi dedita et divinis obsequiis a mundo prorsus abdita arcanis vacat studiis | O mira redundantia gratiae data virgini quae cuncta sunt fragrantia et grata summo numina | Mens lingua caro spiritus sensus affectus actio electam monstrant caelitus in matrem dei filio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine idem manens in numine patri cum sancto flamine | 830236 | H |
| Aeterne rerum conditor qui mare solum aethera gubernas justus redditor cunctis secundum opera | Superbum qui jam spiritum ejusque cunctos complices condemnans in interitum veros firmasti supplices | Precamur te fidentius hos defensores dirige nobis per quos propitius salutis dona porrige | Nos consolando visitent purgent inflamment doceant ad bona semper incitent vim daemonum coerceant | O angelorum gloria securo gressu pergere fac horum nos custodia ut te possimus cernere | Sint angelorum Domine honoris tibi cantica qui miro praebes ordine illis nobisque caelica | a05840 | H |
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae scadens tribunal dexterae patris potestas omnium collata Jesu caelitus quae non erat humanitus ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jan subdita tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro tu Christe nostrum gaudium manens olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et sancto spiritu In sempiterna saecula | g01597 | H |
| Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum | h04762 | CaH |
| Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | ah02021 | Sq |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite salus nostra Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.4 | Gl |
| Lignum vitae crucem tuam domine glorificatum est mors enim per illum damnata est et mundus omnis per illum illuminatus est omnipotens domine gloria tibi amen | 003628.1 | A |
| Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a08017:06 | HV |
| Rex magne domine quem sancti adorant eleison Kyrie eleison | Voces nostras tu pius digneris hodie rex caeli exaudire Kyrie eleison | Vivificandus est deus homo simul et cuncta eleison Kyrie eleison | O hagie infinite que judex noster nostras preces suscipe eleison Christe eleison | Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne domine Christe eleison | Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison Kyrrie eleison | Lux de luce deus deo genite redemptor noster eleison Kyrie | O beninge suscipe semper preces nostras voces que suplicantes Kyrie | Semper sit tibi gloria laus virtus potestas in aeterna saecula eleison | Servos tuos audi piissime eleison eleison | ah47011b | Ky |
| Gloria tibi trinitas beata ... | 007498za | V |
| Gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | 008328:06 | HV |
| Christe rex splendor gloriae laudes referimus tibi qui profluo miraculo sanctorum ornas atrium | Qui in pace ecclesiae florentes more lilii praedicaverunt populum ut replerent paradisum | Sumentes arma bellica contra hostis nequitiam scutum fidei gladium spiritus pugnant fortiter | In quorum ore deus est in quorum corde christus est in quorum mente pietas justitia et veritas | Orti de faece pulveris pro bonis suis meritis similes facti angelis fruuntur claris gaudiis | Te nunc oramus domine eorum nos munimine ab omni malo protege et vitam nobis tribue | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | a03308 | H |
| Decollata martyre inclyta lac manat de cervice candida in testimonium virginalis innocentiae gloria tibi virginum amator domine | 201132 | A |
| Duce caelesti numine matre favente virgine Clara re clara nomine spreto paterno limine spreto nativo sanguine est in sanctorum lumine ac beatorum agmine gloria tibi domine | 201401 | A |
| Et facta est comes multitudo caelestis exercitus sanctissimae animae caelum gaudio penetranti laudans deum et dicens gloria tibi domine | 206939 | A |
| Gloria tibi domine qui natus es de virgine idem manens in numine patri cum sancto flamine | 830236:09 | HV |
| Psalmus canti in dedicatione domus David | Exaltabo te domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me | Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | Psallite domino sancti ejus et confitemini memoriae sanctitatis ejus | Quoniam ira in indignatione ejus et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia | Ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus | Ad te domine clamabo et ad deum meum deprecabor | Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam | Audivit dominus et misertus est mei dominus factus est adjutor meus | Convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia | Ut cantet tibi gloria mea et non compungar domine deus meus in aeternum confitebor tibi | 920029 | PS |
| Et facta est comes multitudo caelestis exercitus exanimi corporis beati Dionysii caput proprium deportantis laudans deum ac dicens gloria tibi domine | 002701 | A |
| Tua est domine magnificentia et potentia et gloria et tibi laus | h04289 | ANT |
| Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micat versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia gemine gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque mox sperat novum quod nulla vox interpellet fide jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula amen | a06505.1 | H |
| Christe qui lux es et dies noctis tenebras de tege lux ipse lucem crederis lumen beatum praedicans | Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | Ne gravis somnus irruat hostis nobis surripiat caro illi consentiat nos tibi reos statuat | Oculi somnum capiant cor ad te semper vigilet dextera tua protege famulos qui te diligunt | Defensor noster aspice insidiantem reprime guberna tuos famulos quos sanguine mercatus es | Memento nostri domine in grave isto corpore qui es defensor animae adesto nobis domine | Tetrae noctis insidie hujus timoris libera tuae lucis magnalia totum quorum illumina | Gloria patri ingenito et Christo regi domino unacum sancto spiritum in sempiterna saecula | Amen | 830070.1 | H |
| Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium in te sumpsit exordium | Caelum terramque qui regit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Deus et homo nascitur unus et Christus colitur Jesus redemptor omnium salvator atque gentium | Tunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | 830213.1 | H |
| Gloria tibi Domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Amen | 830001:06 | HV |
| Gloria tibi domine qui natus es de virgine idem manens in numine patri cum sancto flamine | 830015d | HV |
| Domus domini fundata est super verticem montium et exaltata est super omnes colles et ad eam venient omnes gentes et dicent gloria tibi domine | 002426 | A |
| Magnum hereditatis mysterium templum dei factus est uterus nesciens virum non est pollutus ex ea carnem assumens omnes gentes venient dicentes gloria tibi domine | 003677 | A |
| Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in comprehensibilis | Cui astat omnis exercitus angelorum cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abyssos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque attendas impie agendum studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloriam tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit et de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitia et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum | h03701a | ANTV |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus | Et te in veneratione sacrarum virginum exultantibus animis laudare benedicere et praedicare | Inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria cujus assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen aeternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum | Per quam majestatem | g04348 | Pr |
| GLORIA .. VOLUNTATIS Laudat in excelsis caelum terramque regentenm angelicus coetus laudat et omnis homo LAUDAMUS TE Te benedicit ovans angelorum celsa potestas et mortalis homo te benedicit ovans BENEDICIMUS TE Te veneranter adorant cuncta caterva polorum te tellus pelagus laudat adorat amat ADORAMUS TE Glorificant Dominum rutilantia sidera caeli glorificant te rex cuncta creata tua GLORIFICAMUS TE Grates immensas cogit xx [reddit tibi caelicus ordo??] et tibi Domino sic bo xxxxxxx AGIMUS TIBI .. TUAM [O pater] omnipotens o pulchri conditor orbis O rex caelorum parce tuo populo DOMINE DEUS ..OMNIPOTENS O fili patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam DOMINE FILI .. JESU CHRISTE .. FILIUS PATRIS Qui dampnas mundi damnati crimina damna nostra tuis tribue bona cuncta bone QUI TOLLIS .. NOBIS Qui super astra sedes ad dextram patris in alto Rex caelo famulis tu miserere [tuis] QUI SEDES..NOBIS Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Tu solus Dominus dominans caelestia regna dextra terrarum et tua sceptra tenens TU SOLUS DOMINUS Tu solus regnum princeps altissimus orbis Quem totus laudat glorificatque Deus TU SOLUS ALTISSIMUS .. AMEN | ah47170.1 | Tp |
| Gloria tibi Christe gloria tibi sancte gloria tibi domine quia venisti omne genus liberare omnes gaudentes dicite eia | g00553.Tp54 | Tp |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te | a03009 | H |
| Sit tibi Jesu benedicte Domine gloria virtus honor et imperium una cum patre sanctoque paraclito cum quibus regnas Deus ante saecula | 008264c | HV |
| Beatus Christi famulus sanctus Petrus apostolus insignis ac praecipuus Christi amore agnitus | In sede quoque optima sedit post Antiochiam Romae ubi ditissimae nobilitatis gratia | Cui ponti juxta litora Christi occurrit gratia mox ebrius in spiritu corde reliquit saeculum | Hujus sacrata gressibus umbra daretur temporis contactus quoque languidis mox faciebat prospera | Elegit crucis tropaeum ascendere post magistrum cujus doctrina et gratia refulget in ecclesia | Gloria tibi domine gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | a03311 | H |
| O sacra virginitas deo cara et angelis in cujus odore currentes adolescentulae mundi gloriam calcaverunt horrenda mortis supplicia non expaverunt ideo hodie laetantes caeli cives eis obviam processerunt dicentes gloria tibi domine | 203575 | A |
| Jesu corona celsior et veritas sublimior qui confitenti servulo reddis perenne praemium | Da supplicanti cetui obtentu hujus optimi remissionem criminum rumpendo nexum vinculi | Anni recurso tempore dies reluxit lumine quo sanctus hic de corpore polum migravit praepotens | Hic vana terrae gaudia et lutu lenta praedia polluta cuncta deputans ovans tenet caelestia | Te Christe rex piissime hic confitendo jugiter calcavit hostem fortiter superbum ac satellitem | Virtutum actu et fide confessionis ordine jejuna membra deferens dapes supernas obtinet | Plus currit in certamine confessor iste sustinens quam martyr istum sufferens mucrone fundens sanguinem | Proinde te piissime precamur omnes supplices ut hujus almi gratia nobis remittas debita | Gloria tibi domine gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | 830352 | H |
| Ipsi David confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi | Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum | In quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem | Confiteantur tibi domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui | Et cantent in viis domini quoniam magna est gloria domini | Quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit | Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua | Dominus retribuet pro me domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne despicias | 920137 | PS |