- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Aurea luce et decore roseo lux lucis omne perfudisti saeculum decorans caelos inclyto martyrio hac sacra die quae dat reis veniam | Janitor caeli doctor orbis pariter judices saecli vera mundi lumina per crucem alter alter ense triumphans vitae senatum laureati possident | Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et mente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Olivae binae pietatis unicae fide devotos spe robustos maxime fonte repletos caritatis geminae post mortem carnis impetrate vivere | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula | 008268 | H |
| Alleluia adest namque | Dies sacratissima praelucida atque formosissima ornata Leudgarii nece sancti | Qui plurima commiserat in hac vita saeculi miracula invictas semper effundendo preces | Cui Christus gratiam contulerat non modicam ut vincendo vinceret malignas astuti fraudes colubri | Qui lpost multum profectum populis proclamantibus atque contestantibus ad sedem provehitur pastoralem | Hic in Aedua rex erat pastor ovile suum ministrans sedulo documentorum pabula | Post sponte comprehenditur saevis ab inimicis et vinctus privatur oculis sancti capitis | Deinde labris oris abscisis lingua depreadato jam palato canit Christo gratias | Capitis quoque libenter suffert saevam sententiam recto stante una hora corpore | Qui capitis vulnera per sacra est poli culmina celsa adeptus | In quo miles candidis cum choris martyrum Domino est sociatus | Apud quem nostra mundes crimina atque cuncta tergas immunda vitae nostrae delicta | Ac supplices protegens famulos tibi toto corde subjectos atque mente devotos | Signifer invicte nos Leudgari tuere | ah53176 | Sq |
| O deus omnipotens verax fide confer nobis sanitatem gemine in saeculum maneat laus tibi semper cum tripudio o bone optime rex tu nos semper guberna tuos famulos devotos in aeternum fons bonitatis tu regis quidquid est in caelo terris te trine deus sine nil boni operari solet flium hominis quem habeo offeram tibi | g00623b.Tp1 | Tp |