- Log in to post comments
| ah09001 Sq | Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia |
| ah53081.1 Sq | Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen |
| ah47191 Tp | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen |
| ah47199 Gl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudibus eximiis bone rex te corde colentes LAUDAMUS TE Oribus hymnidicis modulanti voce cantentes BENEDICIMUS TE Corpore subnixi celebrantes mente subacti ADORAMUS TE Gloria de cujus benedicta loco nitet almus GLORIFICAMUS TE Gratia non gratos quia gratos prescia gignit GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Ut velut incensum caeli conscendat ad aulam QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Vulnera dira medens et sancto munere ditans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS A quo percipiunt sancti fore quique beantur TU SOLUS DOMINUS Caelorum terraeque maris necnon et abyssi TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Carne et mente simul hominem quem credimus esse ete hominem verumque Deum Christum veneramur CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| ah47205 Tp | Gloria in excelsis deo | 1 Qui pater es matris summi sapientia patris |Et in terra pax hominibus bone voluntatis 2 Qui meritum vere pacis non demeruere | Laudamus te | 3 Armiger invicte |Benedicimus te 4 Leo magne Deus benedicte | Adoramus te | 5 Te tua plebs orat | Glorificamus te | 6 Te laudat honorat adorat | Gratias agimus tibi propter magnam tuam gloriam | 7 Gloria magna quidem creat et stirpat beat idem | Domine deus rex celestis deus pater omnipotens | 8 Subditur imperio mundus uterque tuo | Domine fili unigenite Iesu Christe et sancte spiritus | 9 Celica terrenis moderans deitatis habenis | Domine deus agnus dei filius patris | Qui tollis peccata mundi 10 Virgine matre Deo patre summum credimus ortum | Miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram | 11 Dilue peccatum | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | 12 Miseris ignosce reatum | Quoniam tu solus sanctus | 13 Es pius et mitis | Tu solus dominus | 14 Et fecundissima vitis | Tu solus altissimus Iesu Christe | 15 Et tibi subjecti sint nec sine fine rejecti | Cum sancto spiritu | 16 Respice de caelis nos et adesse velis | In gloria Dei patris Amen. |
| 006426 R | Deus majestatis rex omnipotens cui astat angelorum chorus exercitus caelorum te adorat et orbis terrarum laudes tuas resonat et cuncta creata simul tibi laus et honor et gloria o beata trinitas sancte sanctorum |
| 509502.3 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe et sancte spiritus domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| 005147 A | Tibi laus domine Jesu Christe tibi gloria deus omnipotens gratiarum actiones persolvo qui incredulos destruis et te diligentes glorificas |
| 509502.Tp557 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua Stephanus repletus inimicos prece sublevat LAUDAMUS TE Quem jubilant astra caeli et creata cuncta collaudant BENEDICIMUS TE Quem benedicunt caelestia et terrenorum omnis generatio ADORAMUS TE Cujus solius potestas saeculis fuit prior omnibus ut erit GLORIFICAMUS TE O gloriosissime regum qui tuos sanctos coronis jocundissimus donas ornari GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN Qua celebris sanctus iste fuit mire semper preditus |
| 509502.Tp030 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli jubilatio quem veneranter adorat ADORAMUS TE Gloria digna tuis qui confers premia sanctis GLORIFICAMUS TE Qui pietate tuis sola misereris alumnis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Machina te caeli te laudat spiritus omnis DOMINE DEUS REX CAELESTIS Sanctus ter seraphin sanctus resonent tibi sanctus DEUS PATER OMNIPOTENS Plebibus et nostris pius esto vocibus istis DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Pectora nostra tuo confirma numine sancto DOMINE DEUS Sordibus a cunctis nos munda Christe piaclis AGNUS DEI Aeterni patris ingeniti splendorque perennis FILIUS PATRIS Ut sceleris sine labe tibi placeat tuus orbis QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Mentibus ut puris valeamus psallere tibi QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Principium sine principio sine temporis aevo QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Flectitur omne genu cui subditur atque potestas QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Rex regum Dominus residens super astra polorum TU SOLUS DOMINUS Cuncta tenens summoque regens moderamine verbi TU SOLUS ALTISSIMUS Qui caelum terramque tenes mare necne profundum JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |